Baluze à Casanate. | 27 Mars
Multum doleo, Eminentissime Cardinalis, tantam ac tam pertinacem esse Monachorum Casinensium obstinationem ut & gloriam suam repudient & publicam utilitatem impediant. Quippe multum hinc gloriæ laudisque illis accederet si studia literarum pro sua virili juvarent ; cum contra conqueri merito de illis possit & debeat omne genus humanum amans bonarum literarum, si codices suos apud se servent in nullum rei publicæ usum. Quia tamen ego semper permaneo in mea sententia quam video stare cum magno commodo rei canonicæ & ecclesiasticæ, non possum facere, vir optime & eruditissime, quin te rogem ut si qua hinc adhuc scintillula bonæ spei apparet, rursum moveas aliquem lapidem. Erit profeéto unde tibi gratuleris & unde tibi gratias postea agat universus orbis christianus. Taceo me semper memorem futurum istius tui in me beneficit. Nam istud est exigui aut nullius momenti in comparatione utilitatis publicæ. | |
Accepi quæ mihi deerant ex Concilio Tarraconensi anni MCCCCXXX tuo jussu descripta ex Archivo Vaticano. Esset heic locus agendarum tibi gratiarum, Eminentissime & optime Cardinalis. Verum cum tot istius modi occasiones mihi quotidie subministres, pene effecisti ut cogar simpliciter esse ingratus. Non audeo enim jam tibi gratias agere, qui oportèt me semper eamdem cantilenam canere. Quapropter si deinceps a te aliquid, ut spero, accepero, cum ad te, vir optime, scribam me accepisse quod miseris, etiamsi conceptis verbis non egero gratias, puta conjunctas illas esse cum his verbis quæ te docuerint signa beneficentiæ tuæ ad me pervenisse.
Providentia Dei faétum est ut editio meorum Conciliorum retardaretur per occasionem jubilæi quod Sanétissimus Pontifex Innocentius XI nobis concessit ut adhuc esset locus expeétandi quid agent Cassinenses. Nam cum typographus quoque sit illustrissimi Archiepiscopi Parisiensis, totam fere quadragesimam insumpsit imprimendis precibus & instruétionibus ad lucrandas indulgentias nobis ab optimi Pontificis benignitate concessas. À paucis tamen diebus rediit ad editionem meam & nunc
LESXYCONCIFESNDE" BALUZE | 251
incumbit Collationi Carthaginiensi. Si interim Deus mentem monachorum Casinensium verterit in bonam partem, non erit quod conqueri debeam de inutilitate precum mearum aut de tarditate operiarorum.…
Lutetiæ Parisiorum VI. Kal. April. MDCLXXXII. (Ibid. fol. 187.)