Casanate à Baluze
1 Avril 1682.
.… Quod ad Codicem Casinensem attinet quem iterum Romam transferri integrumque transcribi enixe postulas, omnia, ut tui voti compos fieres, jam a me tentata esse ex postremis literis meis facile cognosces, omniaque iterum me tentaturum fore velim tibi persuadeas, vir doétissime. Mirum quoque mihi visum fuit Lupum nullam Codicis descriptionem ejusque antiquitatis mentionem facere, sed forte inopinata præventus morte id præstare non potuit. Quod autem arbitraris multa tibi videri ab eo omissa esse quæ in Ms. Codice habeantur, haud quaquam verisimile arbitror. Sæpe enim in Mss. Codicibus præsertim vetustis, folia ac interdum quaterniones integros, non initio ac in fine tantum, sed & in medio quoque deesse, ipsemet non semel expertus scire potes; nec tanta in Lupum oscitantia ac negligentia cadere poterat, ut rara illa ecclesiasticæ antiquitatis monumenta, vel non agnosceret vel potius omitteret. Utcumque sit, Scias me numquam tuo desiderio meæque erga hæc studia propensioni defuturum omnique sedulitate operam daturum, ut codex ille, si fieri potest, in meas iterum manus redeat. Tu interim vale, me dilige, & nova semper in ecclesiasticæ vetustatis bonorumque auctorum illustrationem meditari non desinas. Romæ, Kalend. April. 1682.
D. T. addictissimus H. CARD. CASANATA.
({bid. fol. 194".)