Casanate à Baluze
28 Avril 1682.
PERILLIS ET AD" RPE DNE.
Et mea doctorum virorum studia pro viribus juvandi cupiditas, & tua in me merita, quæ multa sunt ac maxima, faciunt ut ego quoque non parvo dolore afficiar, quod nulla adhuc facultas data sit potiundi Codicis Casinensis, tuumque desiderium explendi quod cum magno commodo rei catholicæ & ecclesiasticæ conjungi non semel professus es, vir doctissime. Verum cum nihil a me intactum, nihil intentatum reliétum sit, quod ad obtinendum Codicem illum aliquid conferre poterat, habeo quo ex parte deliniam dolorem meum; tuque etiam ipse de negotii impossibilitate solari debes cum certo certius sit, me omnia in tui gratiam expertum esse ac in posterum quoque nihil omissurum quod ad superandas injectas a Casinensibus Monachis difficultates opportunum videbitur. Libenter audio tuas in manus venisse aëta Concilii Tarraconensis quæ jamdudum ad te transmiseram. Quod vero subdis te in posterum non amplius conceptis verbis gratias aéturum cum aliquid a me acceperis, sed solum rescripturum accepisse quod miserim, ita tamen ut tacite simul actæ gratiæ intelligantur ; quamwvis id in tuæ erga me benevolentiæ signum accipiam, tamen supervacaneum prorsus esse arbitror. Nam cum in nemine gratiarum actiones requirere soleam, in te illas multo minus pati possum qui nullas mihi potes agere aut habere, cum omnia quæ in tuorum studiorum utilitatem contuli, plurimis nominibus tibi merito debeantur. Verumtamen etsi mihi jure, non una de causa, agendarum gratiarum onus incumbat, idque singulis ferme literis pro egregia tua in me voluntate facere oporteat, nollem ingrati animi vitio vertas, si ad evitandam quotidianam fere gratiarum cantilenam, utar consilio & humanitate tua, vir doétissime, nec eas tibi amplius nominatim agam; cum enim tuis in me meritis re vix referre posse censeam, eisdem certe ne verbis quidem res ipsa satisfieri patitur.. Romæ 28 Aprilis 1682.
D. T. addictissimus H. CarD. CASANATA (lbid. fol. 189.)
La PEER #7 2