‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 53 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

16 Octobre 1682.

… Editio primi tomi meorum Conciliorum festinatur, & intra paucos dies absoluta erit colleétio quam ex codice Casinensi

vulgavit Christianus Lupus. Existimo autem breves notas meas

utiliores futuras amplissimis illis Lupi commentariis. Postea recensebo veterem versionem Synodi Chalcedonensis quam omnium optime edidit Crabbus quem editores Romant sequi noluerunt sed multa omiserunt quæ referri merebantur…

(Ibid. fol. 202").

4 Décembre 1682.

… Jam sub prælo est primus tomus meorum Conciliorum & nisi profeétio mea in patriam editionem illius retardasset, haud dubio absolutus fuisset in fine istius anni. Absolvetur autem certe, nisi quid mihi interim humanitus contigerit, ante Pascha. Præparanda est ergo materia tomi sequentis. Heic vero tua ope multum indigeo, doétissime vir, ut habere possim exemplar aétorum Synodi Constantinopolitanæ sub Photio, quam Græcam extare in Bibliotheca Vaticana docent viri doétissimi qui Gratiani colleétioni recensendæ & emendandæ præfuerunt, ex eoque codice Græco duo fragmenta referunt,

Q. I. cap. 45. Hoc nequaquam. Viderat eundem codicem magnus.

ille Cardinalis Baronius, tum etiam alterum ex bibliotheca Columnensi. Utrumque Romæ nunc extare non ambigo, tum etiam fortassis Bavaricum, cujus mentionem facit Matthæus Radderus. Scio synodum illam a Beveregio editam ex codicibus Anglicanis in quibus Joannis Becci lucubrationes continentur. Verum ea aéta integra non sunt, sed excepta tantum a Becco ; ideoque necesse est ea habere integra, qualia extant in antiquis

exemplaribus Romanis. Sed opus est, Eminentissime Domine,

nancisci hominem Græcæ linguæ peritum & qui Græca vetera legere possit. Alioquin id nobis eveniet quod sibi contigisse narrat vir doétissimus Joannes Baptista Cotelerius, qui cum exemplar cujusdam lucubrationis Græcæ ab optimo Cardinale Bona accepisset descriptum ex Codice Vaticano ab homine qui veteres libros legere nesciebat, tam insulsum tamque stolidum illud reperit ut satius habuerit igni tradere quam cogitare de

eo remittendo. Quod si eodem tempore ad me mitteretur

ejusdem synodi versio latinæ à Metio confecta, quam se possedisse testatur Baronius, edi 1lla posset a regione Græci textus. Non dubito autem quin reperiatur in bibliotheca Vallicellana, quæ, ut audio, hæres fuit Baronianæ.

In literis tuis, Eminentissime Domine, datis die XXVI Octobris MD CLXXVII legi Lucam Holstenium tibi dixisse extare in quodem codice Vaticano integram Concilii Ephesini actionem haëtenus ineditam. Spondebas, Domine, te omnem operam daturum ut inveniretur. Non inventam fuisse probat quod missa non est. Et sane puto memoria captum fuisse Holstenium ac fortassis Ephesinum Concilium accepisse pro Quinto. Habeo enim vetus illius Concilii Quinti exemplar in quo bene multa sunt quæ nondum prodierunt in lucem, præsertim vero in collatione septima quæ multum differt ab editionibus & multo plura habet quam vulgati Hbri. Quo tempore Concilia Generalia Romæ edebantur, nullum ïllic Synodi Quintæ exemplar erat. Si nunc aliquod habet Bibliotheca Vaticana, inspiciendum esset an conveniret cum editis. Cœterum si quid istius modi reperiatur, necesse est ad me quamprimum mitti, ut quo tempore aéta illa Synodi Quintæ editurus sum, laudare possim codicem Vaticanum una cum ils quæ habeo præ manibus.

Denique licet plurima Concilia provincialia collegerim celebrata post Tridentinum, hatenus tamen non potui omnia nancisci. Careo quippe aétis Concilii Florentini habiti anno M D LXIIL. Salernitant anni MDLXVI. Aquileiensis & Hydruntiti anni MDLXVI. Neapolitani anni MD LXVII. Ulyssiponensis primi

. habiti ante annum MDLXXIV. Genuensis anni MDLXXIN.

Toletani MDLXXXIL. Ravennatensis anni sequentis. Goensis anni. M D LXXXIV. Firmani M D XCII. Brestensis anni M D XCIV. Capuani MDCIIE. Immo Concilii quoque Ebredunensis anno M D LXXXIT habiti aéta apud nos non inveniuntur. Puto autem reperiri posse Romæ, quia scio missum illuc fuisse ut examinaretur. De Limensibus habitis anno MDCXXVI & anno MD CXXIX jamdiu ad te scripsi. Si ista omnia inveniri poterint in Italia, Dominus de Bru expensas omnes suppeditabit, sive ad emendos libros ipsos, sive ad transcribendos, si non reperiantur venales. Tantum tu, Cardinalis optime & eruditissime, auctoritatem tuam præsta in gratiam horum studiorum quæ tua quoque sunt. Ego interim dabo operam ut libri, quos hinc habere cupis, inveniantur ad te quamprimum mittendi. Deus te per multos annos servet incolumem, non mihi solum sed universæ Ecclesiæ & reipublicæ literariæ. Quod ex intimo cordis sensu precor, & vertentem simul annum tibi faustum ac felicem fore opto. Vale virorum optime. |

Lutetiæ Parisiorum pridie Nonas Decembris M D CLXXXII. (/bid. fol. 206.)

Page 1