‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 60 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

o Février 1685.

… sentio te, Cardinalis Eminentissime, a me quærere quam ob causam tantopere differam editionem secundi tomi meorum Conciliorum, cum tu mihi abunde præstiteris quæ a te postulaveram ad eam maturandam. Æquum est ut rationem tibi reddam istius retardationis. Res in eo statu jam erat ut danda essent typographo initia istius tomi, cum ex narratione viri doéti accepi extare Londini in bibliotheca Cottoniana vetustissimum exemplar antiquæ versionis Concilii Sexti œcumenici. Ex collatione autem exemplaris Bellovacensis quod est etiam vetustissimum, facile animadverti editores non bona fide illud vulgasse, quia solæcismos & barbarismos, quibus scatet hæc interpretatio, ferre non potuerunt. Et tamen ex testimonio Hincmari constat hos solæcismos, hos barbarismos fuisse illius ætate in his actis. Constat inquam illud ex testimonio Hincmari, non cujusmodi editus est, sed quo modo legitur in vetustissimo codice Ms. bibliothecæ Colbertinæ. Ut ergo ad id redeam unde digressus sum, scripsi pluries in Angliam ut habere possem aut exemplar integrum illius antiquæ versionis cum nævis & mendis suis, aut saltem varias lectiones. Faétum est autem partim ob longam absentiam viri nobilissimi ad quem pertinet hic codex, tum etiam quia is cui bibliotheca illa commissa est

custodienda vir est durus ac difficilis, faétum est inquam ob has causas, ut hactenus voti compos esse non potuerim. Nuper vero rursum scripsi & mihi facta est spes habendarum variarum leétionum. Si id mihi præstitum fuerit, me convertam ad institutum meum. Sin vero aliter evenerit, abjiciam curam illam, & in publicum dabo secundum eorumdem Conciliorum tomum absque variis illis lectionibus.….

Lutetiæ Parisiorum V Idus Februarii MD CLXXXV. (Ibid. fol. 32°.)

28 Avril 1685.

… . Hatenus tecum egi velut cum homine in potestate constituto sed benefico, & quo ego propterea utor in favorem rei publicæ literariæ. Nunc mihi conveniendus venis tamquam unus ordinis nostri, tecumque communicandus est tenor occupationum mearum. ltaque vir doétissime, semper expeéto exemplar veteris illius versionis Concilii Sexti œcumenici quam antea ad te scripsi extare in bibliotheca Cottoniana, de qua nihil ad me haëtenus scriptum est post diem illum quo posteriores literas meas ad te dedi. Interim typographus meus videns editionem secundi tomi meorum conciliorum differri de die in. diem, nolens autem me esse absque occupatione, pervicit ut operam darem parandæ editioni librorum Marcæ Hispanicæ quos vir illustrissimus Petrus de Marca, Archiepiscopus ea tempestate Tolosanus, composuerat quum post pacem initam anno MDCLX delegatus fuisset ab invictissimo Rege nostro ad constituendos regnorum limites ea Pyrenæorum montium parte quæ hodie Catalonia dicitur, vetustis vero temporibus vocabatur Marca Hispanica. Qua de re abunde diétum a me est in libro de vita ejus, qui editus est inter prolegomena librorum de Concordia Sacerdotii & Imperii. Res autem in eo statu nunc est ut existimem editionem operis illius posse inchoari mense proximo, absolvenda, si nihil interim novi accidat, sub finem anni currentis. Multa vir eruditissime, videbis in eo opere quæ tui saporis haud dubie erunt, etiam quæ ad dignitatem & historiam Ecclesiæ Romanæ pertinent...

Lutetiæ Parisiorum IV Kal. Maias MD C LXXXV.

(lbid. fol. 37)

Page 1