Baluze à Casanate
16 Juin 1685.
Venit huc nuper ex Anglia is qui mihi operam suam pollicitus erat pro variis lectionibus Sextæ Synodi, meque certum fecit virum doctum Londini commorantem effeéturum ut voti compos quamprimum fiam. Alia interim via conabor optatis frui; nam valde cupio colleétionem meam Conciliorum vulgare, cum res sit immensi laboris, ideoque operæ pretium sit tempore bene uti; nam cum omnes mortales simus, si de me quid humanitus accideret, multum periclitaretur editio Conciliorum quæ per tot annos a me collecta sunt cum magno studio nec sine sumptibus.
Absolvi tandem, vir doctissime, quæ mihi incumbebant facienda ad parandam editionem Marcæ Hispanicæ, eaque quantocius dabitur typographo. Et jam apud nos commota multum est expeétatio virorum eruditorum, qui jure meritoque persuasi sunt opus a doétissimo viro, qualis fuit Petrus de Marca Archiepiscopus Parisiensis, elaboratum non posse esse nisi optimum & utilissimum..
Lutetiæ Pa o on XVI Kal. Jul. MDCLXXXV.
(Ibid. fol. 42.)
59, Baluze à Casanate.
11 Juin 1688.
. Postquam editio Marcæ Hispanicæ fuerit absoluta, quod propediem erit, omnino decrevi me totum reddere meæ
collectioni Conciliorum.…..
(Ibid. fol. 82°).