DE FLORENCE
Il leur apprend que Savonarole est excommunié ^ et il les chaige de publier cette sentence en chaire le prochain jour de fête»
( Bibl. dé Saint-Xare à Veniie , tts. )
Dilecti filii, salutem et apostolicam betiedictionemi Cum sœpenuméro a quamplurimis et fide dignis et doctis viris tam ecclesiasticis quam saecularibus intellexerimus quemdam Fratrem Hieronymum Savonarolam Ferrariensem ordinis Praedicatorum et S. Marci de Florentia ad praBsens vicarium seminasse quoddam perniciosum dogma in civitate Florentise in scandalum et jacturam ac perniciem simplicium animarum Christi sanguine redemptarum ; quod certe non sine animi nostri displicentia audivimus. Sed quia sperabamus ipsum brevi ^ cognito suo errore , a periculosa
via se retrahere, et vera cordis simplicitate ad Christum sanctamque Ecclesiam humili et débita cum reverentia redire, litteris nostris in forma brevis diclo Fratri Hieronvmo in virtute sanctae obedientiae jussimus ut ad nos veniret et se excusaret de quibusdam erroribus contra eum adductis, ac etiam quaedam observaret, qusB sibi praecipiebamus , ut omnino a prœdicando cessaret , quibus minime parère v^Juit. Nos vero bonis respectibus moti mitius secum agentes quam forsitan res postularet, tolleravimus quasdam excusationes per eum adductas, ac insuper sustinuimus inobedientiam suam in perseverando suis predicationibus contra praedictam prohibitionem nostram , expectantes eum nostra clementia ad recta) obedientiae viam convertere, Quod cum , eo in sua du ritie persistente, secus eveniret, aliis nostris litteris in forma brevis sub data septima novembris pontificatus nostri anno quinto illi jussimus in virtute sanctae obedientiae et sub pœna excommunicationis latae sententiae ipso facto incurrenda ut obediret in uniendo conventum S. Marci de Florentia, cuidam novae congregationi Romanae et Thusciae provinciae proxime nuncupatœ nuper per nos creatae et institutae : quod minime effecit , nec parère voluit aliquo modo litteris nostris, negligendo censuram ecclesiasticam, in quam ipso facto incidit, et continue pertinaciter ac damnabiliter insordescit. Quapropter nos volontés saluti animarum istic remédia opportuna praebere, quibus tenemur pro débite pastoralis officii nobis injuncti , ne earum sanguis de manibus nostris in die ultimi judicii requiratur nobis et cujuslibet vestri ; in virtute sanctae obedientiae et sub pœna excommuniçationis lat« sententiae praecipimus et mandamus quatenus in vestris ecclesiis diebus fes-. tivis, dum populi multitude aderit^ declaretis et praenuntietis dietum Fratrem Hieronymum excommunicatum et pro excommunicato haberi et censeri ab omnibus eo quod nostris apostolicis monitis ac mandatis non paruerit, ac etiam sub simili excommuniçationis pœna moneatis omnes et singulos utriusque sexus tam clericos quam saeculares , tam praesbiteros quam religiosos cujuscumque ordiniS) et quoscumque in dignitate ecclesiastica constituti, ut dictum Fratrem Hieronymum excommunicatum et de heresi suspectum penitus évitent ^ nec secum conversentur aut loquantur^
nec in predicatîonis quibus eum interdixîmus, aut quifouscumque
aliis modis ipsum audiant, nec sibi auxilium seu favorem directe
aut indirecle prsestent quomodocuxnque et qualitercumque nec
accédant ad loca aut monasteria ubi ipsemet residere conligerît.
Mandantes vobis et cujusîibet vestrum, ut dilecto fiiio Joannis Vic-
torio de Camerino sacrae theologiae professori familiari et commis-
sario noslro his quœ sibi coritra praExiictum Fr^em Hieronymum
commisimus et mandavimus in omnibus assistatis et pareatis ,
prout ab eo fueritis requisiti.
B. Floridus.
Datum Bomae apud S. Fetrum sab anulo Piscatoris die xii maii Mccccxcrii.