Saint Jean, épître I, ch. II, v
sunt, quia quilibet fidelium, ubi jatn fonte perenni abluti fuerint, jam digni sunt ad altaris sacramenta accedere atque seipsos habitaculum Domino preparare. Quippe spéciale oraculum mentes sunt purificatç quorumlibet fidelium, dicente Paulo : «Templum Dei sanctum est, quodestis vos ' ».Nec vobis, dilectissimi, illud ignotum sit, quoniam sicut templum non dedicatum non est domus Dei, nec ibi rite divina agi possunt sacramenta, ita quilibet hominum, nisi prius renascatur lavacro baptismi, nuUatenus domus Dei potest fieri, nec altaris participari convivio. Et oratorium consecratum sicut Deum jam meretur habere hospitem, et in eo jam Deo in conspectu angelorum psallitur, ubi in Dei obsequio angelorum frequentia presens famulatur, ita et quilibet fidelium baptizatorum angelorum circa se custodiam et habitatorem in se possidet Deum, cum jam cum angelis laudes resonare meretur. Ita enim per saaamentum baptismatis quisque Deo conjungitur ut, quamvis aetate parvulus post baptismum de presenti seculo exierit, mox angelorum consortia adipiscatur, prestante gratia Salvatoris nostri Domini Jhesu Christi, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
Manuscrit original des sermons d'Adémar, Bibl. Nat., ms. latin 2469, fol. 94 r© à 95 ro (manuscrit provenant de l'ancienne bibliothèque de Saint-Martial).
DONATION DU MONASTÈRE DE SAINT-MARTIAL A l'aBBAYE DE CLUNY, PAR LE VICOMTE DE LIMOGES ADÉMAR *.
Novcrint omnes sanclç matris Aecclesiae filii ac fidèles tam presentis quam futuri temporis, quod ego Ademarus, vicecomes Lemovîcensîs, 'domno Hugoni abbati Çluniacensis monasterii ', omnibusque successoribus ejus abbatibus qui idem monasterium Clunîacense regulariter gubernabunt, dono et trado abbatiam Sancti Martialis Lemovicensis, cum consensu et auctoritate domni IteriiS ejusdem civitatis episcopi, canonicorumque ejus, necnon et conjugis meç Umbergç filiorumque meorum et obtimatum,ob indulgentiam peccatorum nostrorum et parentum nostrorum et maxime eorum quç de eadem abbatia contraximus; consentientes monachos ibidem degentes non secundum regulam sancti Benedicti vivere, et animarum regimen symoniace ementibus abbatibus vendentes, quam heresim cum ab initio nascentis Ecclesiç beatus Petrus, apostolo-