‹ L'abbaye de Saint-Martial de Limoges;Chapitre 422 sur 470 · Itier de Chabot, évêque de Limoges de · texte numérisé non relu

Itier de Chabot, évêque de Limoges de

rum princeps, in ipso suo capite extinxerit, nuper tamen sanctus Léo papa et omnes deinceps ejus successores perpetuo anathemate damnaverunt. Pçnitens igitur preteritorum excessuum meorum, et confidens ejusdem abbatis successorumque ejus industria eandem 'abbatiam Sancti Martiaiis ad regularem tramitem posse reduci, et detestabilem heresim symoniacam, Deo adjuvante, funditus expelli, dono et trado prçdictam abbatiam prefato Hugoni abbati omnibusque ejus successoribus abbatibus regulariter viventibus deinceps perpetuo possidendam. Et abbates quos eidem loco tam ipse quam successores ejus prefçcerint, si, quod absit, pro mala conversatione removendi fuerint, ipse et successores ejus eos submoveant, et meliores substituant absque contradictione ullius hominis; nichil in eadem abbatia neque ego neque successores mei retinendo, exceptis his consuetudinibus : ce solidis ad vindemiam colligendam, in festivitate sancti Aredii ' reddendis; et sagmario in hostem prestando cum famulo, qui sagmarius, hoste transacta, monasterio reddatur; et uno recepto comitis Pictavensis, per jussionem vicecomitis, et justicia panis et vini, cum in hanc villam venerit. Eo tenore, ut banc donationem et traditionem successores mei confirment, et hanc ipsam kartam laudent et auctorizent, et hçc traditio nostra ut stabiiis et inconvulsa permaneat, apostolica auctoritate firmetur. Quod si ego aut successorum meorum aiiquis hanc traditionem infringere aut contradicere voluerit, iram Dei omnipotentis et anathema perpetuum incurrat; et prefatus Hugo abbas et successores ejus apud ejusdem civitatis episcopum et omnes cristianos et precipue apud Sedem Apostolicam potestatem habeat reclamandi.

Facta est autem hçc traditio in urbe eadem Lemovicensi, anno Incamationis dominicç MLXII, indictione XV, régnante Philippo Francorum rege anno II. Cujus traditionis confirmatores et consignatores et testes hi sunt : inprimis, Iterius episcopus signavit ; Ademarus vicecomes signavit cum iiii^*" fiiiis suis et uxor ejus Umberga.

Original à laBibl. Nat., ms. lat. nouv. acquis. 2182, n© i.

vn

Page 1