‹ L'ancienne Faculté de droit de DouaiChapitre 41 sur 57 · RÈGLEMENT PROVISOIRE DES ARCHIDUCS ALBERT ET ÉLISABETH-CLAIRE-EUGÉNIE · texte numérisé non relu

RÈGLEMENT PROVISOIRE DES ARCHIDUCS ALBERT ET ÉLISABETH-CLAIRE-EUGÉNIE

(Bruxelles, 20 avril 1619).

Pro fagultate Vtriusque Juris

Gum ad varia Reipublicae nostrae munia in Vtroque Jure versati a Nobis promoveantur et Nobis summopere sit cordi ut non tam personis quam officiis prospiciatur hinc volumus et expresse mandamus ut Vtriusque Juris Professores diligentcr et continué doceant discipulos suos disputationibus aliisque modis exerceant et ad Vtriusque Juris bacchalaureatum nullum admittant, qui sesquianno integro Vtrique Juri operam non dederit ac ad minus Vtriusque Juris Institutiones se audi visse testimonio professorum vel scriptorum exhibitione non docue-

l8o ANCIENNE FACULTÉ DE DROIT DE DOUAI

rit (i). — Exaniinabuntur autem Bacchalaurei indifférente r per omnia quac in Institutionibus continentur, nullo in iis ante examen loco designato, quod examen fieri volunius a toto coUegio solemniter ad hoc convocato, ut omnibus et singulis de eorum seientia et idoneitate constare possit (2). — Volentes autem illud non exiguum damnum quod ex imperitis advocatis aliisque Reipublicae Nostrae infertur avertere ordinamus atque districtè statuimus ut nuUus de cetero ad V. I. Licentiam admittatur nisi qui quatuor annis in iisdem opéram dederit et Lectiones V. I. se audivisse docuerit (3). — Qui autem in Jure canonico vel civili tantum cupiunt promoveri triennio completo et non ante provehi queant, dummodo doceant se praodictas Lectiones audivisse. — Porro omnes promovendi publicam disputationem unam repetitioni pracmittere teneantur, nisi ex singuiari dispensatione et ex ardua causa a toto Gollegio approbata aliquando aliter visum fuerit faciendum (4). Et quia fraudes committi possent, tam in praedictis disputationibus quam repetitionibus, districtè praecipimus ut nemo argumentantium cum respondentibus vel repetentibus (quod in aliis quoque Facultatibus sub eadem pœnâ observari volumus) super positionibus vel thesibus delendendis conférât, aut argumenta sua communicet sub pœnâ inhabilitatis ad licentiam aliaque arbitraria iis a dicta Facultate iniponenda et per promotorem exequenda (5).

Ne autem paucarum Legum aut Ganonum Licentiati fiant statuimus atque ordinamus ut Doc tores utrius vel alterius juris, quibus examen Licentiandorum committitur, passim ubicumque libuerit per totum Jus canonicum vel civile respective Licen-

(l)Cf. Visitatio almae Unwtis studii genlis oppidi Lovaniensis {iQil), art. GIX (De Ram, op. cit. y 11, p. 969).

(2) Ibid., art. CX.

(3) Ibid., art. XCVII (p. 966).

(4) fbid., arl. XCVII.

(5) Ibid,, art. XCVIII (p. 966).

STATUTS ET RÈGLEMENTS l8l

tiandos examinent et si idoneos repererint eos admittent, sin minus ad tempus saltem repellent (i). — Ne autem illis dedecori sit repulsam pati, volumus ut notabili ante repetitionem tempore, rigorosum examen fiât (2). — Qui autem aliter quam supra praescriptum est ad licentiam fuerint promoti, non volumus ut ad palatia aut consilia nostra quocumque loco sito tanquam advocati admittantur, nisi ex singulari causa et dispensatione a priore et utriusque faeultatis GoUegio approbata et concessa promoti fuissent (3). — Porro qui in V. J. vel in uno tantum ad Doctoratum promoveri desiderant, volumus ut in V. J. Collegio ad hoc specialiter convocato per V. J. si in utroque, vel per totum Jus canonicum, si in eo solo, vel per totum Jus Civile, si in eo duntaxat cupiant promoveri, rigorosè examinentur. Quo examine peracto, si reperientur inidonei repellantur, si autem idonei judicentur, tune praemittent in aula doctorali très publicas loco et modo consuetis exhibendas disputationes, circa et post quas omnia ea observabuntur quae snperius in Facultate theologicâ agenda praefiximus (4).

Page 1