RÉCIT DU DOCTEUR TULP
Nicolaï Tulpii, amsteldamensis exconsulis observationes medicæ, editio quinta. Lugduni Batavorum, 1.716. Editio nova libro quarto auctior et sparsim multis in locis emendatior. (Page 348.)
Lib. IV, caput XLIV. — Hy drops peritonœi Jugitta (sic), uxor pictoris Flinchii, cui venter ab ineunte ætate fuerat durus ac distentus sensit eundern, menstruis minus convenienter fluentibus, cotidie rnagis magisque elevari, paulatimque in eam excrescere molem : ut contineret centum et decem aquæ libras, uti post ipsius obitum, omnium oculis exposuit anatome, verus medecinæ oculus. Quod tamen exuberans aquarum pondus sine magna corporis ac virium jactura, tam. apte septem plus minus annis, tulit mulier animosa : ut potuerit perinde atque sanissima, non quocunque tantum deambulare, verum etiam peregre proficisci, et, quod mireris, ascendere excelsam Clivensium turrim.
Dissecto vero cadavere, ab industrio chirurgo Jobo Mekerano, coram Sumuele (sic) Costero, Gulielmo Pisone, ac Francisas (s/c) Vicquio, Sylvio, et Saga, apparuit omnem hanc aquarum congeriem delituisse inter duas peritonœi tunicas, quæ induerant crassitiem digiti annularis. Sub quarum intima parte, conspiciebantur pleraque omnia viscera ut sarta ac tecta, sic etiam ab omni omnino incommodo ac detrimento integra, ac tuta præter renem sinistrum, qui justo erat major.
L’ART HOLLANDAIS
Et cœcas uteri venas, sive tubas Fallopii, quas per peritonœum dispersas quantumvis oculus in dextro latere viderit conspicue tumidas, ac protubérantes, intus tamen erant plane imperviæ adeoque obturatæ , ut ne minimus quidem fistulæ flatus illas transiret, in quo fuit morbi hujus incertum, latitante in oculto ilia via, per quam aqua profluxisset in peritonœi vacuum.
Quod profecto rarum, atque inauditum hydropis genus, quandoquidem non meminerim me legisse, in ullis medicorum monumentis, sed solo duntaxat auditu intellexisse a viro præclaro Gulielmo Strateno, principi Arausionensi a Medicinis, qui ibidem loci simillimum hydropem sectione deprehenderat in virgine, de cujus pudicitia perperam dubitatur. Operæ fortassis precium facturus videor, siquidern id ab oblivionis injuria asseruerim, non tam ob insolitum aquarum situm, quem tamen confido eruditis fore gratissimum, quam ob summum quod ægroti inde percepturi sint emolumentum, quibus idcirco in hoc peritonœi hydrope, longe securius expeditiusque «apa*svT*«v instituent chirurgi, quam in ullis, aliis ejusdem morbi speciebus, in quibus viscera naturalia a circumflua aqua usque adeo plerumque vitiantur, ut ilia etiam subducta nihilominus moriantur ægri. Cum in hac peritonœi aqua, exta maneant illibata, ac plane seclusa ab irriguo, acrioris humoris attactu, inde procul dubio venit, quod mulieri huic manserit constans, ac infractus, valentis corporis vigor, ad quem etiam necesse efit oculum convertere quisquis deinde conabitur scalpello elicere, quam peritonœum continebit aquam.