PIE IX, PP
gcneris daœnatarum sectarum, et rebellionum hominibus illatum, et dolenter recenses, ac damnas multipliées nefariasque machinationes, opiniones, crrores, pravasque doctrinas, quibus Dei , hominumque hostes, et omnis veritatis justitiaequc osores rem catholicam, si fieri unquam posset, penitus evertere, civilisque societatis fundamenta !abefactare,oiuniumque animes, mentesque corrumpere, et jura omnia divina ethumanadelere, et vitia quaeque, aescelera propagare et fovere eonnituntur.
Perge, VenerabilisFrater, pro egregia lua pietate, et episcopali solliciludine omnes praestantis tui ingenii vires majore usque studio adhibere ad sanctissimae nostrae religionis causam viriliter tuendam, ad tôt pestiferos errores profligandos, atque ad tuigregissalutemprocurandam.
Ne intermittas vcro, ut jam fecisti, fidelibus tuae curae traditis, inculcare, ut nunquam désistant fervidas diviti in misericordia Deo offerre preces pro Ecclesiaesuae sanctaetriumpho, et omnium peccatorum conversione.
Ac praecipuae Nostrae in te benevolentiae pignus accipe Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu tibi ipsi, Venerabilis Frater, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus tuae vigilantiae concreditis peramanter impertimus.
DatumRomae apud S. Petrum die 8 novembris, anno 1866, l'ontificatus nostri, anno vicesimo-primo.