‹ L'enseignement secondaire à Troyes du moyen âge à la révolution: du moyenChapitre 197 sur 208 · Voir ci-dessus, p · texte numérisé non relu

Voir ci-dessus, p

desperatus tôt abhinc sseculis et penitus excisas spes erecturus venit. Gratulare tibi, senex foriunatissime, de hàc tuà tam laetà sorte : immortales supremo numini gratias repende cujus beneficio singulari pretiosissimum illud humaaae salutis pignus manibus contrectare tibi datur. Satis hactenus vixisti, o Simeon, subtrahe, o Deus, animam longioris vitaî pertesam, dimitte inter pacis optimœ delicias servum cui salutare tuum concessisti. Quid deinceps in terris raorer postquam oculis ipsis universi orbis lux affulsit, lux inquam illa quae densissimas totius mundi tenebras discutiet? An mihi quidquam in vita optandum supersit postquam naturae nQ;str8e restaurantem licuit contemplari? Te vero, puer orani colende obsequio, quibus tandem nominibus compellem, tu suspirantis jam diu et in tanti boni desiderium gestienlis mundi expectatio? Tu prœsens ades desperatis rébus solatium, tu votorum omnium 'cumulus. Per te reviviscit salus et spes nostra, sanitas exoritur et ad illam ex quà excideramus felicitatem revocamur. Nunc igitur exultate gaudio, gentes, triumphate laetitià, populi qui mediatorem apud Deum efficacissimum nacLi fueritis, qui doctorem, pastorem, victimam, ac pontificem, cujus ope sordes vestrae elui possint, inveneritis. An aliud eximium magis tui erga nos amoris argumentum poteras ostendere? Quid, o infans divine, aeterno patri proies simillima et splendido cœli doftiicilio delaberis, ut in te gentis humanae pretium constituas? vos infelices miserosque mortales quos tanta tamque infinita Dei benignitas non movet? suppliciis omnibus dignissimos qui partam tôt impensis ac laboribus salutem nulli lucro apponerétis, qui perniciem et exitium inde traheretis unde remedium vobis, et malorum medela débet emergere. Osi divinus infans loqui jam posset, quas non erumperet in quer^T las, quam amaris increpationibus socordiam nostram non incusaret? Quamquam quid dico, illum videre mihi videor unum quemque nostrum sic arguentem : nunquamne caeci mortales et vestrae felicitatis tam stolidè négligentes quae mea sit erga vos benignitas attentius reputabitis? Ecce, ut cœli viam et salutis iter recludam vobis, ecce per omnenf ignominiam ac dolores vel acerbissimos vobis praeire non dubito : ad vestram lubens descendi naturam ut in metipsum vestra reciperem crimina, et patris iram in me converterem. An insignioribus monumentis ergà vos amor potuit manifestari quam ut per mille plagas, et per totius sanguinis effusionem vos ab œternis cruciatibus redimerem? Quis adeo erit ferreus ut amantem redamare recuset, ut meis deneget insistere vestigiis, et salutem quam ipse offero procul a se rejiciendam arbitretur?

S Un discours latin

LU A l'académie du COLLÈGE DE TROYES , PAR l'ÉLÉVE AUBRON *.

Marci Tullii morientis oratio.

Nunc Antonii scelere interceptus vitam fînire cogor pessimâ morte. Circumstant inimici; undique fulgentes gladii terrent oculos. Virtus auda-

i. Voir ci-dessus p. 227.

372 L'ENSEIGNEMENT SEœNDAIRE A TROYES.

cia oppressa est, et yi vis illata non potest deffendi. Ah me miserum! post tôt prseclara in rempublicam mérita, obruor eorum telis, quos consiliis periculisque meis seryavi. Gloriœ mess inyident ciyes ingraii, quibus nullum a me amoris, nullum a me studii ofiicium defuit. temporal o mores! ubi fîdes? ubi religio? Non legibus institutisque majorum utuntur Romani ; apud eos nil yeri, nil sancti, nullus deorum metus; fidem probitatemque ambitio et inyidia subverterunt. Inhumana crudelitas invasit animos. patria mihi carissima, eane sunt prœmia yirtutis? Infelix Roma, in sij;iu tuo foves belluas qua». tibi yiscera dilacerant. Omnia apud te corrupta sunt, omnia ruunt ad certam pernicicm. Discordia, dissentiones, luxus et ambitio Romanorum exteras gentes imperio tuo submissas adversum te suscitabunt. Tu in portis tuis ac prope mœnibus videbis signa armaque hostium ; tu domina gentidm adaequaberis solo ; hostes ruderibus tuis ac ruinis pulcherrimum et firmissimum imperium constituent. Sed falsa fîant hœcaugurial Jupiter Capitolinus tôt ingratos servare yelitt Valeant cives, sint florentes, sint beati, stet romanum imperium. Vos autem barbari hefarium ronsilium exequamini. En caput amputetis et ad Antonium deferatis.

Due lettre latine

Page 1