LA SÉPULTURE
Mt., XXVII. — ^' Cuîn autem sero factum esset, venit quidam honio dives ah Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. ^^ Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tune Pilatus jussit reddi corpus. ^^ Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone viunda. ^^ Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advoîvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. ®^ Erat autem ihi Maria Magdalene, et altéra Maria, sedentes contra sepulcrum.
Me, XV. — '^^ Et cum jam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, ^^ venit Joseph ab Arimathaea, nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnuni Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. *^ Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam moHuus esset. '*^ Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. ^® Joseph auiem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advoîvit lapidem ad ostium monumenti. ^"^ Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
Le, XXIII. — ^^ Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus, ^^ hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathaea, civitate Judaeae, qui expectabat et ipse regnum Dei. ^^ Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu; ^^ et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in qun nondum quisquam positus fuerat. ^* Et dies erat parasceves, et sabba^ tum illucescebat. °° Subsecutae autem mulieres, quae cum eo vene-