SACRO CONCILIO VATICANO
A Sacra œcumenica Synode Vaticana, infrascripti Patres humillima instantique postulant prece, ut et miserrimam Hebrœorum gentem paterna quadam invitatione dignetur praevenire : scilicet votum expri-
mère, ut tandem longissima inutilique expectatione lassati, ad Messiam salvatorem nostrum, vere promis sum Abrahse et à Mose prsenunciatum, festinent accedere : sic perficientes coronantesque religionem mosaïcam, non mutantes.
POSTULATI RATIONES
Ex una parte, infrascripti Patres firmissimam tenent fiduciam prœ ut sacrosancta Synodus Israelitarum misereatur, quia semper sunt Deo carissimi propter patres^ et quia ex eis est Christus secundum carnem.
Ex altéra parte, iisdem Patribus dulcis inest et intima spes hoc votum honoris necnon dilectionis, adjuvante Spiritu Sancto, Hbenter acceptum iri a pluribus Abrahse fihis : quia vetera, quibus detinebantur, obstacula videntur nunc evanescere, jam diruto antiquo divisionis muro.
Utinam igitur citius acclament Christum, dicentes : Hosanna Filio Dai>id ! Benedictus qui venit in nomine Domini !
Utinam ad brachia ad volent Immaculatse Marise quœ, jam ipsorum soror secundum carnem^ vult ipsis esse sicut et nobis Mater secundum gratiam !