LIBER QUARTUS
Hæc quum Philosophia, dignitate vultus, et oris gravitate servata, leniter suaviterque cecinisset, tum ego, nondum penitus insiti mœroris oblitus, intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: « O, inquam, veri prævia luminis, quæ usque adhuc tua fudit oratio, quum sui speculatione divina, tum tuis rationibus invicta patuerunt ; eaque mihi, et si ob injuriæ dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa mœæroris, quod, quum rerum bonus rector existat, vel esse omnino mala possint, vel impunita
prætereant. Quod solum quanta dignum sit admira-