AD PERPETUAM REI MEMORIAIW
Promulgandi pontificias Constitutiones ac leges non idem semper decursu temporis in Ecclesia catholica fuit modus; a pluribus tamen sœculis consuetudo invaluit, ut earum exemplaria publiée proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis affixa locis, prsesertim ad Vaticanœ ac Lateranensis Basilicœ valvas. Quse autem Romae , tamquam in christianee reipublicce centro et communi patria fîdelium, promulgarentur, ea ubique gentium promulgata censebantur, vimque leg-is plenissimam obtinebant. Verura, quum promulgandee legis ratio et modus a legislatoris voluntate pendeat, cui integrum est ccnstitutas innovare ac moderari formas, aliasque pro temporum ac locorum opportunitate sufficere; idcirco factum est, ut, vel anteactis temporibus, non omnes Apostolicee Sedis leges ac Constitutiones, memorata forma, hoc est consuetis Urbis affixœ locis promulgarentur. Recentius, sacrarum prœsertim Congregationum operâ, quibus Romani Pontifices, ad leges jam latas declarandas aut ad novas constituendas, utebantur, id fere in consuetudinem venit, ut acta Sanctœ Sedis ejusque décréta, in Officio a secretis a quo édita essent légitima auctoritate vulgata, hoc ipso promulgata haberentur. Publici sic juris effecta, dubitari quidem nequit, quin acta ipsa rata firmaque essent, tum quod plerumque munita clausulis, contrariis quibusvis derogantibus, tum quod id genus pro-
mulgatio essel vel expresse vel tacite approbala a Pontifice Maximo. Huic tamen promulgandi rationi etsi plena vis esset, solemnitas illa deerat, quam par est suprema^ auctoritatis actis accedere. Eâ de causa complures Episcopi, non modo a Nobis, sed a Nostris etiam Decessoribus, quum seepe alias, tum novissime in postulatis circa Jus canonicum in codiccm redigendum, flagitarunt, ut a suprema Ecclesiœ auctoritate Commentarium proponcretur, in quo novae promulgarentur ecclesiasticae leges, et Apostolicse Sedis acta vulgarentur.
Rrigitur mature perpensa, adhibitisqueinconsiliumaliquotS.R.E.Cardinalibus, Antistitum, quos diximus, excipienda vota rati, auctoritate Nostra Apostolica, harum Litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno mdccccix, Commentarium officiale de Apostolicse Sedis actis edatur Vaticanis typis. Volumus autem Gonstitutiones pontificias, leges, décréta, aliaque tum Romanorum Pontificum tum sacrarum Congregationum et Officiorum scita, in eo Commentario de mandato Praelati a secretis, aut majoris administri ejirs Congregationis vel Ol'fîcii, a qao illa dimanent, inserta c' in vulgus édita, hac una, eâque unica, ratione légitime promulgata haberi, quoties promulgatione sit opus, nec aliter fuerit a Sancta Sede provisum. Volumus prseterea in idem Commentarium cetera Sanctœ Sedis acta referri, quœ ad communem cognitionem videantur utilia, quantum certe ipsorum natura sinat; eique rei perficiendee sacrarum Congregationum, Tribunalium et aliorum Officiorum moderatores opportune consulere.
Hœc edicimus, declaramus, sancimus, decerncntes bas Litteras Nostras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romœ, apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicœ millesimo nongentesimo octavo, m Kalendas Octobres. Pontificatus Nostri anno sexto.
A. Card. Di Pxbtro R. Gard. Merry del Val
Datarias A secretis Status
VISA De Curja I. De Aquila e Vicbc;omitijbus.
Loco >Jc Plumbi
Reg. in Segret. Breviiun Y. Cugxomus.