DE FERUS
i. Singulis diebus festis cum prœcepto Oflîcia vacabunt.
His adduntur :
Anniversarius dies creationis et coronationis Summi Pontificis.
Item obitus Decessoris.
Stati dies Consistoriis habendis sive publicis sive semipublicis.
Feria secunda et tertia Quinquagesimœ, et quarta Ginerum.
Postremi dies quatuor majoris Hebdomadœ, et feria secunda et tertia Paschatis.
Pervigilium Pentecostes et succedentes buic festo dies, feria secunda ac tertia.
Pervigilium Deiparse in cœlum receptœ.
Secundus dies mensis Novembris in Gommemoratione fidelium defunctorum.
Pervigilium Nativitatis Domini et conséquentes très dies.
Ultimus anni dies.
2. Feriatis diebus, Moderatores Offîcii curare poterunt ut aliquis ex administris Officium frequentet, expediturus negotia si quœ forte occurrerint. Huic autem administro licebit vacationis dies alios petere.
3. A die decimo mensis Septembris ad trigesimum prirnum Octobris decurrent feriœ autumnales.
Hoc spatio temporis Officium nullum erit intermissum ; sed in unoquoque tôt aderunt tum majoris tum minoris ordinis administra quot satis esse existimentur urgentioribus cxpediendis negotiis ordinaria^ administrationis; majorum enim tractationes, ac de gravioribus et implicatioribus rébus deliberationes in menscm Novembrem differentur. Quod si urgens rei gravitas postulet ut cito occurratur, intra meraî necessitatis fines providebitur.
l\. Qui feriarum tempore in Officio versari debebunt, iis conceduntur vacationis dies quinque et quadraginta, sive intermissi, sive continui pro lubitu petentium, alio anni tempore ab iisdem eligendo, habita tamen ratione necessitatum Offîcii, atque approbante Moderatore.
CAPUT VI
DE STIPENDIAS
i. De medio sublatis émoluments, qmv. incerla vocari soient, administri omnes certo stipendie), coque menstruo et ad honestam sustentationera sufficienti, fruentur ex a'rario Sanctœ Sedis. Stipcndii ratio pro variis administris proponctur in apposita tabula ; incipietquo. vim haberr pro iis qui in officia adseiscentur post prœsentcm ordinationem, ac pro veteribus administris qui ad officia diversi gradus et conditionis advocentur.
2. E molu mentorum, sou incevtorum, genus unicum derivari poterit minoribus administris ex opere in extrahendis ab arebivio documentis impenso, ac transcriptione documentorum et processuum, si non ex officio fiant, sed instantibus partibus quarum intersit; dummodo tamen bis rébus non detur opéra horis officio destinatis, et pra^scripta serventur appendicis Legis propriœ S. Rotee cap. Il de exigenda compensatione.
3. Qui in prœsens cujusvis gradus ac naturse officio funguntur, sua stipendia retinebunt tum ordinaria tum extraordinaria, quae tamen stabilitatis rationem habeant (incerta certa), et ad officium ipsum refenmtur; non quae speciem remunerationis prteseferant ob collocatarn peculiarem operam aut extraordinarios ob titulos.
Eadem stipendia non aliunde solventur in posterum nisi ab aerario Sanctse Sedis.
4- Ut autem recti justique servetur lex, intra mensem ab édita pressenti ordinatione, singuli qui variis Officiis prœsunt ad Cardinalem Secretarium Status administrorum omnium défèrent nomina, adjecto suo cujusque stipendio, ad normam superiori numéro descriptam.
Iidem Prsesules, intra memoratum tempus, recensebunt onera sive perpétua sive temporaria, quibus Officia sua gravantur, et impensas Ol'ficii ordinarias.
5. Gradus et stipendia ad normam num. 3 sarta tectaque inanebunl administris eorum. etiam Officiorum, qua* ob novam Romame Cwriee ordinationem aut prorsus desierint, aut sint natura penitus immutata.
Hujusmodi autem administri a Sanctœ Sedis nu tu pendebunt, et, ubi eoruoH postuletur opéra, ad eam prœslandam debebunt sese promptos ac paratos exliibere.
(k Salvis juribus a prœsentibus administris acquisitis in quibusdam Officiis ad emeritum percipiendum, ceteris omnibus in posterum, qui sive aetatis ingravescentis, sive diutini morbi causa, sustinendis rite muneribus impares fiant, Apostolica Sedes, quantum poterit, ex aequo providebit, curando ut sufficiantur ab aliis, et caArendo ne ipsis neecssaria desint ad honestarn sustentationem.
CAPUT VII