‹ La femme italienne à l'époque de la RenaissanceChapitre 406 sur 529 · PARRAINS · texte numérisé non relu

PARRAINS

Lettre par laquelle le cardinal Bembo, désigné pour être le parrain d'un enfant de Pic de la Mirandole, donne pouvoir à son ami de le remplacer.

« Ludovico Comiti sancti Bonifacii, a cubiculo meo. Petiit a mejohannes Franciscus Picus Mirandulae Dominus, multis precibus, vellem ejus filiolum, quo proxime auctus est, ad sacrum baptismatis fontem meo nomine admovere. Quare te, cujus fidelitas et studium mihi probantur, interpretem et internuncium eam ad rem meum facio : mandoque tibi, Mirandulam te ut conféras, Picique et uxoris ejus nuper editum filium, qui lavandus est, tuis ipse manibus teneas, vicariumque meum géras, omniaque dicas atque agas, quae agi, quaeque dici consuevere in ejusmodi celebritate ab iis, qui compatrum nomine atque vinculo colligandi sunt cum infantium lavandorum parentibus. Infanti autem, cum lotus erit, benedices beneque precabere meis verbis. Datis XVIII. cal. Jan. Anno tertio. Roma (15 15)*. »

Page 1