‹ La femme italienne à l'époque de la RenaissanceChapitre 477 sur 529 · COUTUMES DE NAPLES · texte numérisé non relu

COUTUMES DE NAPLES

Naples. Consttetudines, Naples 1484, sans pagination.

« Mulier dotata excluditur a successione paterna et materna et hoc cum habet paragium ex utrisque bonis...

Si filia non fuit exclusa seJ inclusa ad successionem patris quia non fuit dotata et est minor XVI annis... tune reducta est ad ius masculorum, et tune nepotes ex ea succedunt sicut ipsa succedere poterat...

Si vero fuisset minor XVI annis et indotata nupta, tune eius filii non succedunt nisi in paragio quia eorum mater petere potuisset.

In educando puerum ambo operantur nam mater educat triennio... deinde edueat pater.

Mater potest dotem suam totam alienare et filii non revocant.

Filius familias et fiIia familias possunt de bonis adventiciis tantum sibi a matre premortua vel aliis ex linea materna obvenientibus testari ac si pater vel mater familias esset.

Mulier non obstante quod emancipata non fuerit, eo ipso quod nubit, fiat sui iuris.

De muliere habente filios qualiter suam dotem disponit.

Si qua moriens habeat filios seu liberos potest de dotibus suis et aliis sibi obvenientibus ab agnatis vel cognatis iure suecessionis vel titulo lucrative in sua ultima voluntate relinquere, de decem partibus unam tantum.

Paratum autem pro eadem muliere, sive ad usum ipsius mulieris durante matrimonio nec non donatum a marito ipsi mulieri tempore contracti matrimonii. et quartam si quam habet ab aliquo alio marito defuncto a quo liberos non habuerit, potest relinquere, et de hijs disponere pro suo arbitrio voluntatis liberis utriusque matrimonii et parentibus debito bonorum subsidio.

Paratum générale non continet vestem, aurum, argentum, ornamenta cetera uxoris gratia prestantur dum modo in usu proprio ipsius mulieris frequentissime versetur...

Differunt secundum iura communia paratum ab ornamentum, quia paratum continet vestem et ornamentum.

Alio tempore omnia ornamenta capitis erant donata et mulier poterat de iis testari.

Mortuo vire uxor non lueri faciat vestes paramentales seu que sunt ad ornamentum, sed tantum que sunt ad cotidianum usum.

Femine succedunt et succedere possunt secundum ius comune et universalis nature, sed earum successio sive porcio non residet pênes eas cum effectu, sed acerescit successoribus masculis ipsas volentibus maritare pro facultatibus paragio.

Sorores ipsas de bonis paternis et maternis secundum paragium et facultates maritare. Verum si testata decedat potest unum filium vel filiam meliorare de quarta quam quo ad proprietatem acquisivit et de paratis pro eadem muliere sive ad usum mulieris constante matrimonio, et de donatis eidem a viro tempore contracti matrimonii... Super hijs enim potest ipsa mulier libère disponere pro suo arbitrio voluntatis.

Mulier de dotibus donativo et quarta sua non tenetur liberis alimenta prestare, quim ymo ne fruei tibus ipsarum dotium donativi et quarte potest in vita sua donare facere ordinare quod velit, de excadentiis vero omnibus undecumque sibi obvenientibus jure suceessorio vel alio tenetur quibuslibet filiis suis et nepotibus descendentibus in indnitum ex uno duobus tribus viris vel deinceps susceptis et habitis alimenta prestare cuilibet videlicet pro virili de fructibus bonorum.

Argento et perlis quod corredum non apparet dari et solvi seu restitui debent eidem mulieri ab heredibus et aliis successoribus viri et aliis qui tenentur ad restitutionem infra annum a die soluli matrimoni computandum heredesque mariti mortui primi sex mensibus a morte.

Contra instrunientum|dotale, probatio nuUa admittitur prêter quam si mulier decedesset testata illud quod secundum consuetudinem Neapolitanam relinquere potest in sua ultima voluntate reliquerit et probetur illud esse solutum.

Bona stabilia in dotem data potest mulier, cum eonsensu viri sui alienare et in alium transferre, nis filii vel filie prioris matrimonii contradicant ante venditionem perfeetam per traditionem rei solutionem precii et instrumenti continentis venditionem eelebratam assignationeni faetam emptorii. Alii vero filii non possunt contra. Et si mulier iustam et necessariam causam habeat vendendi et alienandi contradictio non tenet. »

Page 1