AOUT
MANDEMENT DE CHARLES QUINT A CHRÉTIENNE DE DANEMARK ET A NICOLAS DE VÂUDEMONT, TUTEURS DU DUC DE LORRAINE, POUR LES INVITER A EMPÊCHER LE PARLEMENT DE PARIS DE CAUSER AUCUN PRÉJUDICE A LA JURIDICTION IMPÉRIALE DANS LE CLERMONTOIS.
Carolus, divina favente clemenlia Romanorum Imperator Augustus.
Illustres principes, neptes et consanguinee nostri charissimi, retulit ad nos noster et imperii sacri fidelis diiectus Nicolaus a Couritz, ex aulœ nostrae nobilibus, quem nuper in executionem eorum de quibus in comitiis nostris Imperialibus apud Augustam Vindelicam novissime celebratis, ad capiendam informationem de limitibus imperii isthuc et adalia localimitropha destinavimus, qualiter Senatus Parlamenti Parisiensis conari debeat sibi vendicare exercitium jurisdictionis in aliquot membra baillivatus Claremontensis, quod (si ita est) errore magisquam dedita opéra illud fieri et attentari arbitramur ; omnino persuasum liabentes christianissimum Francie regem, fratrem et consanguineum nostrum charissimum, ubi illius serenitas de juribus nobis et imperio sacro in baillivatu predicto competentibus satis informata cssct minime passm'um esse, quicquam attentari per suos quod in prejuditium hujusmodi juris et superioritatis nostre Imperialis vergere posset. Quoniam vero nobis ratione muneris nostri et jurisjurandi, quo imperii ordinibus obstricti sumus, incuml)it nostra et ejusdem Imperii jura ubique tueri et conservare, proinde coinmittimus dilectionibus vestris,uti tutoribus illustris Caroli ducis Lotharingise principis et consanguinei nostri charissimi, et eo nomine possessoribus memorati
baillivatus Claremontis, serio jubentes ut ncque officialibus et ministris executionum predicti Parlamenti Parisiensis, nequc cuiquam alteri in prgejiidicium siiperioritatîs et jurinm nostrorum et sacri imperii quicquam facere et attentare permittatis quovismodo seu prétexta. Nam si quicquam vestro consensu, dissimulatione aut permissu in praejudicium juris et superioritatis nostrœ et imperii, quod absit, fieri aut attentari contingeret, non possemus vestrarum dilectionum causa non admodum graviter ferre, et de talibus remediis providere que huic rei convenire viderentur, quandoquidem offîcio et muneri nostro, quo ordinibus sacri Imperii atque adeo ipsi Imperio devincti sumus, déesse neque possumus, neque debemus. De qua re dilectiones vestras certiores reddere voluimus ut scirent quid sibi faciendum esset. Facient autem dilectiones yestrae bac in re seriam et omnimodam nostram voluntatem. Datum in oppido nostro Bincio , die xxvii^ mensis Augusti anno Domini io49, imperii nostrii xxix et regnorum nostrorum xxxiiii. Ainsy signé : Carolus, et au dessoub : Ad mandatum Gœsareae et Gatholicaî Majestatis proprium [pour secrétaire) : Obernburger. Et au dos desdictes lettres est escript : lUustribus Ghristiernœ a Dania, ducissse Lostharingiœ ac Mediolani, viduœ, etc., et Nicoiao a Lotharingia comiti Valdemontis, principibus, nepti, affmi et consanguineis nostris charissimis conjunctim et separatim.
[Bibliothèque nationale, Collection do Lorraine, vol. 428, fol. 102; copie sur papier, coUationnée le 29 septembre 1549. par N. Rouyer, notaire apostolique.)