‹ La Hongrie, son génie et sa mission; étude historique suivie de Jean de Hunyad, récit du xve siècleChapitre 45 sur 57 · DU 17 JUIN · texte numérisé non relu

DU 17 JUIN

Nos Joannes de Hunyad regni Hungarie Gubernator, etc. Ladislaus de Gara eiusdem regni Palatinus, etc. Nicolaus de Wylak Wayuoda Transsyluanus, etc. Per bas litteras nostras patentes significamus omnibus presentibus et l'uturis, quodlicet niulte bone cause precesserint plurimaque opéra amicabilia inter nos exacta fuerint, quibus exigentibus ad omnem mutuam dilectionem aniorem et caritatem necnon ad omnem honorem aller alteri procurandum jus!e et racionabiliter sumus obligati, Tamen quia bijs turbatis temporibus sicuti et alias inier fratres et amicos accidere solet plurimorum yel maliuolorum vel inuidorum vel eciam adulatorum seu oblocutorum lingue turbaciones vel peruersa molimina sepenumero hincinde peruolant atque interueniunt, ex quibus verisimiliter contingere posset, nisi super hoc présent! nostra dispositione et assecuracione prouideremus ut huiusmodi dilcctio amor, atque amicitia inter nos quod dominus deus avertat in peius declinaret \el eciam rumperetur. Idcirco \olentes hijscasibus oportuna et perpétua prouisione occurere atque sincère fraternitatis amicitie et beniuolencie vinculum perpetuum indissolubiliter firmare inter nos et solidare presertim ut et heredes nostri ad quorum noticiam présentes littere nostre peruenerint, conspicere valeant et recog-

noscere, in quali fraternitate et amicicia nostra tempora deduximus, inqaantoque beniuolencie debito aller alteri obligati extitimus matura deliberacione perliabita tali vinculo fraterno et obligamine prout in infrascriptis continetur perpétue duraturo ad tollendum omne dubium omnemque suspicion em quod seu que hincinde ab uno nostrorum contra alterum oriri et subseminari posset nos vice mutua assecurare et astringere dignum duximus^ Imprimis quod abdhinc in antea perpétue accipimus et assumimus et adoptamus nos unus videlicet ex nobis alterum mutua vice in verbo veritatis et fide christiana in veros beniuolos fratres et amicos ad omneque fraternitatis et amicitie debiium nos alter alteri sine dolo et fraude obligamur , tenebimurque a modo et deinceps forcius quam bactenus assistere, unus alteri in omnibus que ad honorem et bonum statum suum pertinebunt, adlierebimus eciam alter alteri in omni conseruacione honoris et status alterni in defensioneque contra omnes taies si forsitan cuiuscunque ex nobis statum vel honorem oppugnare et deprimere nitentur. Ita yidelicet ut offensio \ nius ex nobis ad offensionem alterius cedere videatur. Item quod nullus ex nobis erit in consilio nec assentiet eidem vbi de periculo vite aut offensione persone et honoris alterius tractabitur, quinijmo si superinde aliquid quicunque ex nobis contra alterum undecunque senserit^ Id quam citius poterit pro tuicione et preseruacione oportuna notificare alter alteri teneatur, preterea in factis Regni et Corone presertimque pro eliberacione et introduccione Serenissimi domini nostri Ladislai Electi régis Hungarie, etc. filij condam domini Alberti régis nostri, qui videlicet nunc aput manus domini Friderici Régis Romanorum et Ducis Austrie detinetur, nobis agenda oportune videbuntur, pari et vnanimi consilio agemus et procéderons. Et dum adiuuante deo eundem introducere et in medio nostri habere poterimus, extunc aput istum et coronam ipso vnus ex nobis alterum non derelinquat, sed semper omnes pariter et quilibet pro honore et vtilitate alterius assistere et procurrere teneamur adiauare eciam puro et stabili corde et fixa intencione et perseuerencia ac omni voluntate tam aput eundem dominum Regeni quam alias vbicunquc in hijs omnibus que ad conseruacionem status ac bonorum possessionem nec non acquisitionem aliorum bonorum perpetuaudorum vel aliorum sub quocunque titulo facere et expedire melius poterimus Dummodo non fiât cum depressione et detrimento alterius ex nobis prouiso, quod nullus ex nobis cum detrimento alterius ex nobis se se ditare aut exaltare debeat, sed vnusquisque ex nobis statum et honorem alterius quantum possibile erit sine dolo et fraude tueri et conseruare teneatur. Expresso eciam ut quemcunque ex nobis juxta cursum nature humane ab hoc seculo decedere contigerit, alij vel alius ex nobis superstites vel superstes heredibQs alterius prius decedentis bec omnia premissa tenebitur obseruare. Quodque plura verbis paucioribus comprehendamus obligamus nos vnus alteri vicissim heredibusque alterius ex nobis diuino judicio ab hoc seculo decedentis et qaamdiu vnusquisque nostrum in bac vita perstiterit in omnibus que vere fraternitatis et amicicie ac beniuolencie vinculum concernunt in conseruacione preseruasioneque ac tuicione status bonorum et honoris pariter et communiter omnium nostrum.

480 JEAN DE HUNYAD.

Super quibus omnibus premissis que videlicet exigente presentis lemporis cursu pro bono Regni et fidelitate ac servicijs prefato domino nostro Ladislao electo Régi exhibendis confecimus^ vt videlicet ea omnia Tere indubie et indissolubiliter alter alteri obseruabimus corporale juramentum prestitimus juxta formam illam, que alias in congregacione generali Pestiensi facta et confecta fuerat, Inuocantes omnipotentem deum et beatissimam Yirginem Mariam et omnes sanctos dei contra illum seu illos ex nobis seu in testimonium prodicionis illius , seu illoi'um qui yidelicet ex nobis premissa omnia fideliter sine fraude et dolo obseruare noluerit seu recusauerit. Declaramus autem specialiter, quod si quis ex nobis quod deus auertat salutis honoris et humanitatis sue immemor quocunque tempore in contrarium prémisse disposicionis promissionis et obligacionis fraterne egisse testimonio comperte repertus fuerit extunctalis seu taies ex nobis deliqiientes, crudelis, perjurus et fidefragus lionorisque tocius et humanitatis amissor et corruptor vbique reputetur, inhabilisque existât ad quecunque bona et honores accpirendos et adipiscencos, nec comparere tIIo unquam tempore valeal inter ceteros probos homines Barones milites proceres et nobiles coram quibuscunque Principibus aut Judicibus Ecclesiasticis et secularibus ad testimonium ferendum consilia prestanda seu audienda atque militare et notabilitatis decus quodcumque exercendum quinijmo alius seu alii ex nobis qui premissa recto aniuio et cui'de obseruare "sidebuntur, ac eciam heredes eorundem talem transgressorem quam primum superinde veritas constiterit vbique publice et manifeste per litteras nuncios et famosos libellos in pénis et notis pretactis conuictum denunciandi et promulgandi liberam habeant facultatem. In quorum omnium premissorumi Robur et testimonium présentes literas pro persona singulorum ex nobis distribuendas triplicari eisque omnibus tribus sigilla omnium nostrum appendi fecimus.

Datum Bude fecia quarta proxima post festum beatorum Viti et Modesti Martyrum, Anno domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo.

Publié pour la première fois par le comte Joseph Teleki, Huni/adink kora, t. X, dipl. cxxii.

Page 1