IV
Litterœ R. P. Fr. de Retz, general is S. J., P. Calage , provincial!, 10 febr. 17/|8.
Pervenerunt litteræ R* Yæ scriptæ 20 aug. 17^6. Nec facile possutn Ræ Yæ significare quantum gaudii ac consolationis mihi attulerit notitia quam mihi communicat de submissione atque exacta obedientia, qua onines decretum Pontificium amplexi sunt, ac pro illo cxecutioni mandando, spretis omnibus difficultatibus, animos erexerunt, qualiter decet societatis bomines, qui peculiari obedientiæ voto supremo Ecclesiæ principi singulariter obligantur. In præmium tam resignatæ voluntatis ac laudabilis promptitudinis, confido fore ut Divina Bonitas missionem istam benedicat... Quod si secus evenerit, nobis ©bedire satis est. Tam R* Væ quam universæ provinciæ singulares et peramantissimas gratias ago ; ac ut majores liabeam, quæso ut a proposilo non désistant, sed ulterius progredi et obices superare totis nervis conentur.
Litterœ R. P. Fr. de Retz, generalisS. J P. Rossi, provinciali missionis Malabaricœ, 12 febr. 1749.
...Maximæ mihi consolationi fuit intelligere quod socii onines quotquot lias missiones excolunt , de novissimo Decreto Pontiûcio perfectissime exequendo et ad unguem observando solliciti sint... Ram Yam obsecro ut, niliil pendens adversarios oblatrantesi causam Dei agere ac ministerium suum implere, ea qua solet strenuitate ac sollicitudine , pergat.
Litterœ P. Ludovici Natalis de Bolrzes, R. l\ Provincial i, an. 172'|.
... Si ita statuant, quæ nostris missionibus spes superesse
potest ! Eam ob causam înissionein Sinensem jam propedeperditam lugemus; eam ob causam exigua admodum mihi spes est de nostra missione Madurensi : nec dubilo quin, quantumciimque Ra Va laboret, citius quam ego optarein, ad nos perveniant décréta, sub excommunicationibus, censuris ac juramentis. Verum quod ad juramenta atlinet, ego penes me statutum habeo me ea nunquam præstiturum, eo quod putem ea meæ animæ exitiosa, mille scrupulorum causam, perjurii pericula, quibus ut me exponam nulla humana lex me cogéré potest. At enim erit a missione discedendum. . Discedam. Usque adeo-ne miserum a missione discedere? Si naturam corporisque commoda spectemus, quid Madurensi missione Irislius et acerbius ? Jejunium perenne, abstinentia rigidissima, itinerum continuitas ac defatigatio, confessionum perpetuus labor, undequaque pericula, undequaque metus, opprobria, vexationes, carceres nonnunquam, aliaque.... Sunt-ne ea omnia naturæ admodum consentanea? Ego de me fateor, amoris Dei causa qui possint tôt labores suscipi ac illo juvante sustineri intelligo, naturæ et amoris proprii causa quâ ratione posset illud vitæ genus sustineri non intelligo. Quod si Dei gloriam et amorem, uti par est, spectemus polius, illius causa fateor multo plura magisque ardua suscipi tolerarique posse ac debere ; al ubi eæ ambages inciderinl ut animarum saluti sine propriæ salutis periculo vacari nequeat. alio nos convertamus. Extra missionem deerit angulus aliquis ubi tôt ambagibus ac periculis liberi Deo vacare possimus propriæque saluti? At peribit missio, peribunt tôt animæ pretioso Christi sanguine redemptæ ! Peribunt, dubio procul ; at cui imputandum ? Peribunt si discedant missionarii, fateor ; at etiamsi perstent missionarii, nonne missio ruet, si ea observari præcipiantur quæ Antiocheni patriarchæ decreto jubentur?... Egone tanto meo periculo emam , ut sim teslis illius ruinæ cui mederi non potero ! Tanline emendus maxiraus qui missionario evenire possit dolor, ut sit testis oculatus ruinæ tôt animarum quas se peperisse Christo et ab inferni
faucibus eripuisse arbitrabatur; ut suo velat in sinu, lilios sibi carissimos expirare cernât? Peribuntmissiones, inquiunt. Non peribunt, jam prope periere; nunc ab octo missionariis lantum excolitur utcumque nostra missio Madurensis; alii jam ætate fracti, alii morbis alllicti, longe sunt tanto labori iinpares; plerique ob decretum jam latum iis anguntur scrupulis, ut undequaque prospiciant si qua ad missionem deserendam via honesta sese ofïerat; ex horum ego numéro fui, qui excedendi occasionem lætus arripui. Qui extra missionem sunt de ea adeunda nihil cogitant, horrent potius eorumdem scrupulorum metu.
( 11 conclut que la Compagnie doit se retirer de la mission, puisque sa présence attire tant de maux sur les néophytes.)
Nam quid dissimulem? Notum est haud tôt ferenda.... bis missionibus, nisi infelici suo fato, a Patribus Societatis
excultæ fuissent invisæ illius Societatis quam deprimere,
vel tôt animarum dispendio, susceperunt ejus adversarii. Illam igitur imitemur mulierem quæ ab inimica lactari potius quam discindi filium suum maluit.
Littcrœ R. P. Fr. de Retz, Generalis S. J., Provinciali missionis Malabaricœ.
Ut missionariis nostris admirationis causa tollatur, R" V* signilico, quod cuin Sanctissimus in sua mente persisteret, tandem ad designandos certos missionarios qui pareis convertendis dirigendisque præcipue dent operam, paratum me Sauctitati Suæ offerre debui, et cum Sanctitas Sua in constitutione ita præcipiat... mandati hujus executionem Ra; V* injungo. Neque enim, etc.
io<> —
Litterce F*. Laurentii Coeuruoux , superioris missionù, R. P.
Fr. de Retz, Gen. S. J., ail. 17^6.
. . . Superbiæ quà luinent missionarii signa hæc pauca accipiat Palernitas Vestra :
1° Qui heri cum brachinanibus versabatur, cras ad oram maritimam accedens adit pareas, ipsorum domos subit
2° Novis auditis mandatis, ut scilicet specialiter deputarentur aliqui pareis.., non solum omnes qui adorant verbo et qui aberont scripto, se ad id rnunus obtulere, sed orta etiam rontcntio, illo ætatem, isto vires, alio aliam afferente rationein, ut cæteris in hoc munere præferretur.