Damiron, Essai..., Ibidem, p
5. Ad rem ut veniam, isti, qui putant non esse substantiam ullam incorpoream, qua- ' tenus nihil nisi sub specie aut imagine corporea concipiunt, in eo falluntur quod non agnoscant esse speciem intelligentiœ quae imaginatio non sit : eam nempe qua ex consequutione intelligimus esse aliquid praeter id quod in imaginationem cadit. Hinc enim fit ut, quemadmodum praeter pedalem v. g. solis magnitudinem quam, quoties de sole philosophamur, concipimus, intelligimus esse aliam, quam mens nostra assequi, quantumvis intenta, non possit, ita, praeter speciem corpoream, sub qua Deiun concipimus quoties de illo cogitamus, intelligi omnino possit esse aliquid sive aliquam substantiam incorpoream quam mens nostra, nisu quantumvis magno, comprehendere seu quasi intuendo intelligere nunquam valeat. (Gassendi, Syntagma : Physica, Sect. I, L. IV, C. III, T. I, p. 298, c. 1). On aura saris doute été surpris de me voir traduire les derniers mots : quasi intuendo intelligere par : « connaître sous la forme d'une image. » C'est pourtant la traduction exacte de la pensée de Gassendi. Mais, pour l'admettre, il faut avoir présent à l'esprit ce passage capital où notre philosophe explique cè qu'il entend par intuition : Enimvero, dum ita faciunt, non advertunt fallaciam qua imaginationem seu, ut ita loquar, intuitivam intelligentiam cum ratione seu consequutiva intelligentia confundunt. Quia enim mens, quandiu est alligata corpori, haurit per sensus rerum riotiones seu quas habet imagines ; ex quo effatum vulgare est : Nihil esse in intellectu quod non fuerit prius in sensu. Exinde fit ut, quicquid mens veluti intuetur et quasi directa ac intenta acie respicit, id intueatur ac respiciat per imaginem ex sensibus haustam, unde et dixi hanc intuitionem seu intuitivam intelligentiam idem esse cum imaginatione sive cognitione quae ad imaginem terminatur, seu qua objectum non