De Corpore, C. VIII
2. Materia autem communis omnium rerum, quam Philosophi, Aristotelem sequuti, vocare soient Materiam primam, non est aliquod corpus distinctum a reliquis corporibus, neque vero unum ex illis, quid ergo est ? Merum nomen ; non tamen frustra usurpatum ; significat enim corpus considerari sine considerationo cujuscunque formae et cujuscunque accidentia, excepta solummodo magnitudine sive extensione et aptitudine ad formam et accidentia recipienda... Est ergo materia prima corpus universale, id est, corpus consideraturnuniversaliter..., in quo forma et accidentia, praeter quanti tatem, nulla considerantur... (De Corpore, C. VIII, § 24).