De Cive,, C. XVII
2. Quum ergo talis sit excommunicaiionis eflectus, manifestum est, primo loco, civitatem Christianam non posse excommunicari. Est enim civitas Christiana ecclesia Christiana (ut ostensum est supra, art. 21) et ejusdem extensionis. Ecclesia autem excommunicari non potest : vel enim excommunicabit seipsam, quod est impossibile ; vel excommunicabitur ab alia ecclesia, eaque, vel universali, vel particulari. Universalis autem ecclesia, cum persona non sit (ut ostensum est articulo 22), neque ergo agat aut faciat quicquam, excommunicare neminem potest. Particularis autem ecclesia excommunicando aliam ecclesiam nihil agit, nihil mutât. (De Cive, C. XVII, § 26, circa médium ).