‹ La provenanace des ÉvangilesChapitre 123 sur 146 · LE FRAGMENT DE MURATORI · texte numérisé non relu

LE FRAGMENT DE MURATORI

suo ex ordine conscripsit; dominum tamen nec ipse vidit in carne. Et idem prout assequi potuit, ita et a nativitate Joannis incipit dicere.

Quartum Evangeliorum Joannis ex discipulis. Is cohortantibus condiscipulis et episcopis suis dixit: Conjejunate mihi hodie triduo, et quid cuique fuerit revelatum, alterutrum nobis enarremus. Eadem nocte revelatum Andreæ ex apostolis, ut recognoscentibus cunctis Joannes suo nomine cuncta describeret.

Et ideo varia singulis evangeliorum libris principia doceantur, nihil tamen difiert credentium fidei, cum uno ac principali spiritu declarata sint in omnibus omnia de { Domini| nativitate, de passione, de resurrectione, de conversatione cum discipulis suis ac de gemino ejus adventu|{[al. advento]primo in humilitate despecto, quod fuit; secundo potestate reguli præclaro, quod futurus [al. futuruml] est.

Quid ergo mirum, si Joannes tam constanter singula etiam in epistulis suis proferat, dicens in semetipsum : Q«Quæ vidimus oculis nostris, et auribus andivimus et manus nostræ palpaverunt, hæc scripsimus vobis. » Sic enim non solum visorem se et auditorem, sed et scriptorem omnium mirabilium Domini per ordinem profitetur. 1 »

Page 1