ZAHN, Geschichte des neutest. Canons. 11, p. 139, suiv
1. Appel à la tradition. Non enim per alios dispositionem salutis nostræ cognovimus,quam per eos, per quos Evangelium pervenit ad nos : quod quidem tunc præconaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fandamentum et columnam fidei nostræ futurum. Nec enim fas est dicere quoniam ante prædicaverunt, quam perfectam haberent agnitionem ;.sicut quidam audent dicere, gloriantes emendatores se esse apostolorum. Postea enim quam surrexit Dominus noster a mortuis, et induti sunt supervenientis Spiritus sancti virtutem ex alto, de omnibus adimpleti sunt, et habuerunt perfectam agnitionem ; exierunt in fines terræ, ea quæ a nobis bona sunt evangelizantes, cœlestem pacem hominibus annuntiantes, qui quidem et omnes pariter et singuli eorum habentes Evangelium Dei.
* Ita Mattheus in Hebræis ipsorum lingua scripturam edidit Evangelii, cum Petrus et Paulus Romæ evangalizerent et fundarent Ecclesiam. |
Post vero horum excessum Marcus discipulus et interpres Petri, ebipse quæ a Petro annuntiata erant per scripta nobis tradidit.
Et Lucas autem séctator Pauli, quod ab illo prædicabatur Evangelium in libro condidit. Postea et Joannes discipulus Domini qui et supra pectus ejus recum-
bebat et ipse edidit Evangelium, Ephesi Asiæ commorans. {
2, Le suffrage des hérétiques. Tanta estautem circa Evangelia hæc firmitas, ut ipsi hæretici testimonium reddant eis, et ex ipsis egrediens unusquique eorum conetur suam confirmare doctrinam.
Ebionei etenim eo Evangelio, quod est secundum Matthæum, solo utentes, ex illo ipso convincuntur, non recte præsumentes de Domino.
Marcion autem id quod est secundum Lucam circumcidens, ex his, quæ adhuc servantur penes eum, blasphemus in solum existentem Deum ostenditur.
Qui autem Jesum separant a Christo, et impassibilem perseverasse Christum, passum vero Jesum dicunt, id quod secundum Marcum est præferentes Evangelium, cum amore veritatis legentes illud corrigi possunt,
Hi autem qui a Valentino sunt, eo quod est secundum, Joannem plenissime utentes, ad ostensionem conjugationum suarum, ex ipso detegentur nihil recte dicentes, quemadmodum ostendimus in primo libro.
Cum ergo hi, qui contradicunt, nobis testimonium perhibeant, et utantur his, firma et vera est nostra de illis ostensio.
Neque autem pluranumero quam h&c sunt, neque rursus pauciora capit esse Evangelia. Quoniam enim
1. IRENÆX, Contra Hœreses, 1, 1, MIGNE, t. vit, col. 844, 845. Voir EUSÈBE, Hist. Eccl., V, 8, MIGNE, t. xx, 45, col. 450.
quatuor regiones mundi sunt in quo sumus, et qua-
tuor principales spiritus, et disseminata est Ecclesia
super omnem terram, columna autem et firmamentum
Ecclesiæ est Evangelium et spiritus vitæ ; consequens
est quatuor habere eam columnas, undique flantes in-. corruptibilitatem, et vivificantes homines. Ex quibus
manifestum est, quoniam qui est omnium artifex
Verbum, qui sedet super Cherubim, et continet om-
nia, tue hominibus, dedit A quadriforme
Evangelium, quod uno spiritu continetur..
His igitur sic se habentibus, vani omnes, a indocti, insuper audaces, qui frustrantur speciem Evangelli, et vel plures quam dicta sunt, vel rursus pauciores inferunt personas — prosôpa. — Evangelii : quidam ut plus videantur quam est veritatis adinvenisse, quidam vero, ut reprobent dispositiones Dei.
Etenim Marcion totum rejiciens Evangelium, imo vere seipsum abscindens ab Evangelio, pariter gloriatur se habere Evangelium: alii vero ut donum spiritus frustrentur, quod in novissimis temporibus secundum placitum Patris effusum est in humanum senus, illam speciem non admittant quæ est secundum Joannis Evangelium, in qua Paracletum se missurum Dominus promisit; sed simul et Evangelium, et propheticum repellunt spiritum. Infelices vere, qui pseudoprophetæ quidem esse volunt; propheticam vero gratiam repellunt ab Ecclesia : similia patientes his qui propter eos qui in hypocrisi veniunt, etiam a fratrum communicatione se abstinent. Datur autem intelligi, quod hujusmodi neque apostolum Paulum recipiunt. In ea enim Epistola quæ est ad
Corinthios, de propheticis charismatibus diligenter locutus est, et scit viros et mulieres in Ecclesia prophetantes. Per hæc igitur omnia peccantes in spiritum Dei, in irremissibile incidunt peccatum. — Hi vero qui à Valentino, iterum exsistentes extra omnem timorem, suas conscriptiones proferentes, plura habere gloriantur, quam sint ipsa Evangelia. Siquidem in tantum processerunt audaciæ uti quod ab his non olim conscriptum est, veritatis Evangelium titulent, in nihilo conveniens apostolorum Evangeliis, ut nec Evangelium quidem sit apud eos sine blasphemia. Si enim quod ab eis profertur, veritatis est Evangelium, dissimile est autem hoc illis, quæ ab apostolis tradita sunt ; qui volunt, possunt discere, quemadmodum ex ipsis Scripturis ostenditur, jam non esse id quod ab apostolis traditum est, veritatis Evangelium. Quoniam autem sola illa vera et firma et non capit neque plura, præterquam prædicta sunt, neque pauciora esse Evangelia, per totet tanta ostendimus. 1
1. S. IRENÆI, Contra Hæreses. 11, MIGNE, t. vit, col. 884-891,