‹ La provenanace des ÉvangilesChapitre 130 sur 146 · JEREM., XIV, 145 XXVICAS · texte numérisé non relu

JEREM., XIV, 145 XXVICAS

PROLOGUS QUATUOR EVANGELIORUM 433

qui solus de cruce meruit audire : « Ecce mater tua. 1 » Is cum esset in Asia et jam tunc hæreticorum semina pullularent; Cerinthi, Hebionis et ceterorum, qui negant Christum in carne venisse, quos et ipse in epistula sua antichristos vocat et apostolus Paulus frequenter percutit, coactus est ab omnibus pœne tune Asiæ episcopis et multarum ecclesiarum legationibus de divinitate Salvatoris altius scribere et ad ipsum, ut ita dicam, Dei Verbum non tam audaci, quam felici temeritate prorumpere, ut ecclesiastica narrat historia, cum à fratribus cogeretur, ut scriberet, ita facturum respondisse, si indicto jejunio, in commune omnes Deum deprecarentur ; quo expleto revelatione saturatus in illud prooemium cœlo veniens eructavit : € In principio erat Verbum et Verbum eratapud Deum, et Deus erat hoc Verbum : hoc erat in principio apud Deum. 2 »

- Hæc igitur quatuor Evangelia multum ante prædicta Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur : € Et in medio sicut similitudo quatuor animalium, et vultus eorum facies hominis et facies leonis et facies aquilæ. 3 »

Prima hominis facies Mattheurn significat, qui quasi de homine exorsus est scribere : « Liber generationis Jesu Christi fil David, filii Abraham. # »

Secunda Marcum, in quo vox leonis in eremo ru-

Page 1