Ad huius catholici dogmatis propositionem iUustrandam
egregie conferunt quae a Beatissimo Pâtre Pio P. IX in eadem Bulla dogmatica fuere proposita. Et primo quidera quod attinet ad significationem , quae huic vocabulo *conceptionis inest: ^Decretoria plane verba, inquit Pontifex, quibus Alexander Vil decessor noster sinceram Ecclesiae mentem declaravit, inquiens: Sane vêtus est Christi fidelium erga eius beatissimam Matrem Virginem Mariam pietas sentientium, ems animam in prinw instanti creationis atque infusianis in corpus fuisse speciali Dei gratia et privilegio , iutuitu meritorum lesu Christi eius Filii humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis praeservatam immunem, atque in hoc sensu eius Conceptionis festivitatem solemni ritu colentium et celebrantium." Ecclesiae igitur sincera mens, quam exprimit apostolica definitio in hoc sita esse videtur, quod conceptionis nomine intelligatur instans primum quo anima Beatae Virginis creata fuit et in corpus infusa. Quamobrçm catholicum dogma ad eamdem Beatam Virginem, prout considerari potest aut in parentibus aut in semine vel fétu vnanimato minime refertun Pontificia oracula de Virginis anima ac persona agunt non de eo quod solummodo dici potest Virgo in causa, in virtute, in potentia.*)
3. Secundo, quod spectat ad temporis instans, quo immunis a culpa Beata Virgo esse perhibetur: in ea Virginis conceptione nefas est duplex instans ita excogitare, ut primo eius persona peccato obnoxia dicatur, altero immunis eo quod fuerit sanctificata. Instans enim primum, quod expresse in definitione catholica positum est antecedens instans sequi minime potest ac propterea omnino a cathoUca fide recedunt, qui eos sequuntur „qui ad labefactandam de Immaculata Virginis Conceptione doctrinam, excogitato inter primum atque alterum conceptionis instans et
*) Id etiam confirmatur aliis verbis Alexandri Vil in eadem Bulla SoUiciiudo omnium Ecclesiarum contentis. „Constitotiones et Décréta a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris et praecipue a Sixto IT, Paulo V et Gregorio XY, édita in favorem sententiae asserentis, animam Beatissimae Mariae Virginis in sut creatione et m coiyus iHfHsione Spintus sancti gratia donatam, et a peccato originaU praeservatam fuisse ; nec non et in favorem festi et cultus Conceptioni eiusdem Virginis Deiparae secundum piam istam sententiam, ut praefertur, exhibiti innovamus, et sub censuris et poenis in eisdem constitutionibus contentis observari mandamus.**
momentum discrimine, asserebant celebrari quidem Conceptionem, sed non pro primo instanti atque momento.''
4. Tertio, quod attinet ad sanctitatem, qua instar lucis tenebris comparatae, vel expellitur si inest, vel impeditur ne insit originis peccatum: cum nullo instanti Deiparae anima culpae fuerit obnoxia , eam puram , mundam , sanctam profiteri debemus, non autem purgatam, mundatam, sanctificatam. Quamquam enim et haec ipsa vox sanctificata usurpari possit tametsi nullum antecesserit peccatum, quemadmodum eam de se Christus Dominus adhibuit cum ait „Quem Pater sanctificavit," nihilominus quia ea nonnulli abusi sunt, ab eadem est abstinendum. Propterea Pius P. IX de suis antecessoribus in BuUa dogmatica sermonem habens ait: „Etenim clare aperteque docuere, festum agi de Virginis Conceptione, atque uti falsam et ab Ecclesiae mente alienissimam proscripserunt illorum opinionem, qui non conceptionem ipsam, sed sanctificationem ab Ecclesia coli arbitrarentur et affirmarent."
5. Quarto denique quod spectat ad Virginis redemptionem : ^Omnes pariter noscunt, quantopere soUiciti fuerint sacrorum Antistites, vel in ipsis ecclesiasticis conventibus palam publiceque profiteri, sanctissimam Dei Genitricem Virginem Mariam ob praevisa Christi Domini Redemptoris mérita nunquam originali subiacuisse peccato; sed praeservatam omnino fuisse ab originis labe, et idcirco sublimiori modo redemptam.^
6. Quibus praeiactis non minus iJrevi quam perspicua enunciatione huius tractationis scopus determinandus est. Ea igitur mihi mens est ut ostendam : demonstrari nuUa ratione posse Aquinatem fuisse professum quod attinet ad Deiparae Virginis originem, sententiam diversam ab ea, quam Sedes Apostolica nostris temporibus tanquam catholicum dogma definivit Ad hanc quaestionem dirimendam antequam accedo, lectorem humanissime rogo, ut et praeiudicii cuiuslibet expers et ita animo comparatus esse velit, ut nisi manifesta ratio contraria sit , Aquinatem insignem Ecclesiae Doctorem, praeclara sanctitate praeditum et Virgini addictissimum, a tali sententia profitenda, quae a veritate recedit atque fidei opposita est (quamvis eius aetate id minime compertum erat) alienum fuisse non décernât. Non minus de voluntatis vitio quam de intellectus errore optima est Aquinatis sententia. „In iudicio, quo iudicamus de hominibus, praecipue attenditur bonum et malum ex parte eius de quo iudicatur, qui in hoc ipso
honorabilis habetur, quod bonus iudicatur, et contemptibilis, si iudicatur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quod hominem iudicemus bonum , nisi manifesta ratio in contrarium appareat." (IL II. qu. 60. 4. 2.) Ad haec autem preferenda oflScio moveor non causae diflSdentia, quam suscipio tractandam. Certus enim huius controversiae felix exitus mihi videtur.
Nulla mihi contentio sit de scriptorum interpolatione aut obliteratione, cum illis tantummodo scriptis S. Thomae sim usurus, quae in pervulgatis editionibus est reperire, de quibus nullum litigium oriri posse omnibus manifeste apparet.
Sectio 11.
SânctusTliomas Virginem Dei Matrem originalis peccati expertem fuisse profitetur.
7. Quamquam tractationis meae scopus non requirat ea omnia S. Doctoris testimonia in médium proferre et enucleare, quae Virginis Deiparae orlginem affirmant immaculatara fuisse, nihilominus in eumdem scopum nonnulla saltem ex iis decerpere sin minus neeessarium, utile saltem esse videtur. Itaque in Commentario I. Sent. Dist. 44. qu. I. art. 3. perscrutatur Aquinas, num Deus Christi humanitatem perfectiorem , quam' reapse fuit, efficere potuisset. Hanc in primis sibi rationem dissolvendam , obiicit. „Videtur quod nec Beata Virgiue, quia secundum Anselmum (De Concep. Virg. c. XVIII.) decuit ut Virgo, quam Unigenito Filio suo praeparavit in Matrem, ea puritate nlteret, qua maior sub Deo nequit intelligi. Sed nihil potest Deus facere, quod sibi in bonitate vel puritate aequetur. Ergo videtur quod nihil melius Beata Virgine facere potuit.'' Nunquid Anselmi sententiam Angelicus Doctor inficiatur? aut ea concessa illationem récusât? minime gentium, sed eamdem hac distinctione tempérât. „Dicendum quod puritas intenditur per recessum a coutrario; et ideo potest aliquid creatum inveniri, quo nihil purius esse potest in rébus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit, et talis fuit puritas Beatae Virginis, quae a peccato originàli et actuali immunîs fuit. Fuit tamen sub Deo, in quantum erat in
ea potentia ad peccandnm. Sed bonitas intenditur per accessum ad terminum, quod in infinitum distat, scilicet Summum Bonum. Unde quolibet finito bono potest aliquid melius fieri." Huiuscemodi testimonium quod Deiparae Virginia originem fuisse immaculatam luculentissime ostendit in pervulgatis Aquinatis editionibus legitur, neque uUum eiusdem membrum in controversiam revocati potest, quin tota quanta est sancti Doctoris sententia perspicuitate aique proprietate carere videatur. Et re quidem vera:
a) Ab allato testimonio quidquid ad Beatam Virginem pertinet fac ut abscindas; Aquinatis solutio cum obieeta difficultate minime cohaeret.
b) Si vocabulum originali expunctum velis, Aquinatem sibi adversantem deprehendes. Hinc enim nihil Beata Virgine purius in rébus creatis omnibus (atque ideo in ipsis angelis) esse aflSrmaret, inde vèro aliquid purius eadem esse posse, utpote quae originalis peccati contagione esset inquinata. Quorsum, praeterea, exceptio quae subiicitur: „fuit tamen sub Deo, in quantum erat in ea potentia ad peccandum?" Etenim discrimen inter Dei Virginisque puritatem non ab una potentia sed potissimum a peccato repetendum fuisset.
c) At, înquies, vocabulis omnibus retentis nonne vox immunis transferri potest ad tempus, quo persona Virginis originali culpa contracta fuit liberata? Egregie! si tamen dicamus Aquinatem a vérborum proprietate recessisse atque in re gravissima sententiam protulisse ambiguitate plenam ac prorsus ineptam.
Et re quidem vera quo jure pactove dici ab Aquinate potest sine ulla temporis definitione simpliciter immunis Virgo si eius personam existimat fuisse aliquando peccato originali vere proprieque obnoxiam? Fatetur Aquinas (III. 27. 2) leremiam et loannem Chiisti praecursorem ab originali culpa in utero matrum mundatos fuisse , nunquam tamen eos dicit a peccato originali simpliciter immunes.
Quid quod si ea tribuatur voci immunis significatio, illud praeconium quod allatis Anselmi et Aquinatis testimoniis continetur, non fuisset uni Beatae Virgini tanquam proprium impertiendum sed omnibus prorsus hominibus tribuendum, qui baptismate aliove medio ab omni peccato sunt emundati, habito respectu ad tempus» quo peccati sunt expertes.
• Praeterea nonne sanctus Doctor eadem prorsus ratione
immunem praedicat Virginem ab originali ac ab actuali culpa? Atqui in comperto est secundum Aquinatis sententiam (lïï. 27. 4.) nunquam subiacuisse Virginis personara actuali culpae. Quam ob rem eatenus ab originali immunem affirmât eam fuisse, quatenus eius animam in semetipsa nunquam originali culpae vere proprieque obnoxiam fuisse crédit.
Tandem si Aquinas Virginis animam proprie vel per umim instans ab accepta existentia subiicit originali culpae eamque immunem praedicat eo quod deinde eadem fuit liberata nonne potins a culpa eadem, ut paulo antea dixi, fuisset ab Aquinate inferendum discrimen, quod intercedit inter Virginis Deique puritatem, quam a peccandi mm potentia? Sed ab hac «wa huiusmodi discrimen coUigit. Ergo neraini anceps potest esse signiticatio, quam voci immunis tribuit Aquinas, atque idco procul dubio allatum testimonium omnino ostendit Aquinatem existimasse animam Virginis nunquam vere , proprie atque in se fuisse peccato originali subiectam Virginisque personam fuisse puram ab omni labe primo etiam instanti quo existere coepit.
8. Quod expressis verbis „talis fuit puritas Beatae Virginis, quae a peccato originali et actuali immunis fuit „protulerat Doctor Angelicus, id etiam implicitis professus est. I. IL quaest. 82. art. 5. ait." Oportebat ut Mater Dci maxima puritate niteret ; non enim est aliquid digne receptaculum Dei, nisi sit mundum secundum illud Ps. 92. 5: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo.
Praeterea, III. quaest. 27. ait. 5: „Quanto aliquid magis approqinquat principio in quolibet génère, tanto magis participât efiFectum illius principii. Unde Dionysius dicit 4. cap. coel. Hierarch. , quod angeli , qui sunt Deo propinquiores magis participant de bonitatibus divinis, quam homines. Christus autem est principium gratiae , Beata autem Virgo Maria propinquissima Christo fuit secundum humanitatem, quia ex ea accepit humânam naturam. Et ideo prae ceteris maiorem debuit a Deo gratiae plenitudinem obtinere.^
Etiam, de Veritate qu. 24. art. 9. „Dona gratiae non sequuntur ordinem naturae de necessitate, et ideo quamvis humana natura non sit angelica dignior, tamen alicui homini collata est maior gratia quam alicui Angelo, sicut Beatae Virgini et homini Christo. Confirmatio autem in bono Beatae Virgini competebat.
quia Mater erat Divinae sapientiae, m quam nihU inquinatum incurrit^ ut dicitur. Sap. VÏÏI."
Adhuc, Sent. III. Dist. 3. qu. 1. art. 1. sol. 3. „Ipsa super omnes alios sanctos a peccato purior fuit, ut ex hac littera habetur, velut divinae sapientiae mater electa, in quam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. VIL Unde cum haec puritas in quibusdam fuisse inveniatur ut ante nativitatem ex utero a peccato mundarentur, sicut de loanne Baptista, de quo legitur Luc. 1. 15. „Spiiitu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae" et de Hieremia de quo dicitur Hierem. 1. 5. „Priusquam exires dé ventre sanctificavi te** : non est dubitandum hoc multo exceïlentiics MatriDei coïïaium fuisse,*^
Tandem, ut alia sane plura Angelici Doctoris testimonia silentio praeteream, Corn, in Salut. Angel. „Tertio excedit Angelos quantum ad puritaiem: ({Midi, Beata Virgo non solum erat purain se, sed etiam procuravit puritatem aliis. Ipsa enim purissima fuit et quantum ad culpam, quia ipsa Virgo nec mortale nec veniale peccatum incurrit. Item quantum ad poenam. Très enim maledictiones datae sunt hominibus propter peccatum. ... Sic ergo immunis fuit ab omni maledicUone et ideo benedicta in mulieribus; quia ipsa sola maledictionem sustulit et benedictionem portavit et ianuam Paradisi aperuit; et ideo convenit ei nomen — Maria — quod interpretatur Stell% maris."
9. Nemini prudenti sententia Aquinatis anceps vel tantulum esse potest. Maxima ptiritate Virgo nitet? Ergo originalis culpae immunis esse débet: purior enim est huius culpae expers quam eidem obnoxia. Deo ob gratiam propinquissima ? Ergo originali culpa vacat; propinquior est enim Deo qui omni culpa caret. Angelos antecedit non solum sanctitate et dignitate, sed etiam puritate? Ergo immaculata a prima origine est, taies enim Angeli extitere. Multo excéllentitis quam Hieremias ac loannes Baptista obtinuit primae sanctificationis donum non solum quod ad ipsius gratiae intensitatem attinet, verum etiam quod attinet ad immunitatem a peccato utpote sapientiae mater electa, in quam nihU inquinatum incurrit? Ergo Deus animam eius immaculatam ac sanctam creavit, neque dicendum est naturam praecessisse tempore gratiam. Purissima fuit quantum ad culpam, quia nec mortale nec veniale peccatum incurrit? Sed citra dubium originis
peccatum mortale est. Etenim mors animae heic in sanctificantis gratiae privatione consistit, post animae separationem a corpore in illius visionis privatione, quae non per speciem et in aenigmate, sed facie ad faciem est, et beatifica nuncupatur. Quam ob rem cum peccatum originis in sanctificantis gratiae privatione formaliter consistât, cumque anima eodem infecta Deum facie ad faciem intueri nequeat, mortale simpliciter est dicendum , tametsi quod ad personam spectat minus voluntarium quam veniale sit. Non igitur Virgo originale incurrit. Tandem immunis fuit ab omni maledictione ? Ergo etiam a prima, qua nascimur filii irae (Eph 2. 3), et ideo libéra est a peccato originis, quod virtute continet in se quodammodo omnia peccata. (S. Th. in epist. ad Rom. c. 4. Lect. 1.)
Luce meridiana clarius est allata testimonia esse praemissas, ex quibus profedo hgica necessitate haec illatio consequitur — Virgo, quia Mater Dei, fuit ab originali peccato immunis. — Aut igitur Aquinas ex eisdem praemissis banc illationem sequi ignorât, aut hanc illationem inferendam esse negat, aut ipsam amplectitur. Ignorât? sane! omnibus pervium est quod Angelicae menti impervium, et nobis vis, quae inest eius testimoniis est perspicua, illi autem ebscura. Negat ? profecto ! is est Aquinas, qui logicam a primo limine non salutaverit atque inficias eat eam illationem e praemissis inferendam Q3se, quae evidentissimo nexu easdem sequitur. Fatendum idcirco nobis est, Aquinatem illatae conclusioni certa animi persuasione adhaerere, qua Virgo Mater Dei ab originali peccato immunis esse perhibetur. lis- igitur testimoniis. quae secundum nonnullorum sententiam a vulgatis editionibus expuncta sunt, omissis, manifestum nobis est Aquinatem Virginis privilegium esse professum.
Sectio m.
Quamquam sit aperta verborum oppositio, ta-
men rerum sententiarumque dissidium nuUum
reapse est inter doctrinam nostris temporibus
catliolico orbi credendam propositam et Aqui-
natem afflrmahtem Yirginis conceptionem
sanctam nequaquam extitisse sed
peccato obnoziaiiL
10. Angelicus Doctor profitetur expressis verbis Virginis conceptionem sanctam nequaquam fuisse, sed peccato originali obnoxiam. En indubia eius testimonia. „Beata Virgo in peccato originab fuit concepta." (III. Distinc. IQ. qu. 1. sol. 1.)
Etiam „Caro Virginis concepta fuit in originali peccato." (S. m. qu. 14. 3.)
Adhuc «Corpus B. Virginis totum fuit in originali peccato conceptum." (S. m. qu. 33. 7,)
Si verborum corticem inspicias atque inde praecipitem imprudentemque sententiam feras. Aquinatis sententiam esse doctrinae catholicae directe oppositam asseverabis. Sed enim licet verborum pugna appareat, rerum sententiarumque oppositio nulla prorsus in iis locutionibus inesse dicenda est. Et re quidem vera nulla rerum sententiarumque est oppositio, si vocabulo conceptionis alia inest secundum Aquinatem significatio, quam ea quae inest eidem in catholica definitione; si aliud est peccati originalis subiectum secundum Aquinatem ac illud quod ab eodem peccato in oraculo pontificio declaratur immune ; si alia penitus est peccati originalis ratio secundum Aquinatem atque ea, quae in dogmate esse perhibetur. Atqui citra omnis dubitationis aleam huiuscemodi conditiones sunt admittendae : idcirco nulla inest aut inesse potest illis locutionibus rerum sententiarumque oppositio, quamquam verborum discrepantia sit manifesta.
11. a) Primo quidem alia inest vocabulo conceptionis significatio in Aquinatis locutionibus atque ea, quae inest vocabulo
conceptionis in catholica definitione. Veteribus enim doctoribus nihil fuit antiquius quam principiorum seminalium unionem nuncupare conceptionem. Ita Halensis (III. P. qu. IX. memb. IL ar II. m.) „Conceptio dicit cominixtionem, quae est in principiis seminalibus yiri et mulieris, quae commixtio fit per naturam.'**) Halensem sequitur Aquinas quam ob remAquinas saepe Virginem conceptam afcmat anteaquam eius anima crearetur et in corpus infunderetur , et conceptionem dicit esse ante animationem. (111. Dist. m. qu. 1. art, 1. et S. III. qu. 27. 2.)
Porro sciendum est secundum Aquinatis scholasticorumque doctrinam in humana generatione (praestipposito viri mulierisque concursu) duos esse termines constitutos, alterum qui nuncupatur a quo estque conceptio seu principiorum seminalium in unum copulatio, alterum qui dicitur ad qitem et est animatio seu creatio simulque infusio rationalis animae in corpus apta ratione suis membris perfectum. Et quamvis non eam inficias ad conceptionis tempus aUquando ab Aquinate revocari totum illud tempus, quo fétus inanimis suis membris perficitur, nihilominus sine cunctatione affirme, nunquam ab eodem Doctore ipsam animationem seu animae rationalis creationefn et in corpus infusioneni nuncupari conceptionem. Sed enim mos inter scholasticos doctores appellandi ipsam animationem simpUciter conceptionem ita deinde invaluit, ut Pontifices Romani hanc eamdem conceptionis vocabulo significandi potestatem concesserint. Cum autem fétus nomine egregie etiam id usurpetur, quod anima rationali caret, quapropter non solum homines sed et bnita et plantae (Cic. 2. De Orat c. 30. et passim apud Virg. Georg.) fétus habere dicuntur, cumque persona sit naturae humanae individua substantia, quae sine rationali anima esse nequit, apposite primam conceptionem, quae praecedit animationem, fétus conceptionem y alteram, quae animatione fit, personae conceptionem nuncupabis. Haec autem ad quaestionis expolitionem veterumque Doctorum înterpretationem exhibendam dico: ceterum hisce temporibus dum vocabulo — conceptione — utimur nefas omnino est ab ea significatione recedere quam Sedes Apostolica adhibuit adhibetque. Etenim non quod solum spectat ad sententias sed etiam ad vocabulorum usum auctoritatem Ecclesiae sequendam esse omnino ducimus, posthabita, si quae eidem contraria
*) Cf. etiam Anselmum de Conc. Virg. c. 7. Magistrum sententiarum n. Dist. 32.
sit, quorumcumque doctorum auctoritate, secundum efFatum Aquinatis „Ipsa doctrina catholicorum doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet. Unde magis standum est auctoritati Ecclesiae, quam auctoritati vel Augustin! vel Hieronymi vel cuiuscumque doctoris" (IL IL 10. 12).
Verum de iis hactenus; in comperto enim est apud Aquinatem conceptionem non esse animationem sed tempore antecedere ipsam animationem; pênes ïlomanos Poûtilices (ut constat ex Bullis dog. Pii P. IX et Alex. VII cit. Sect. I) esse animatianem ipsam scilicet animae creationem et in corpus infusionem^ quocirca non eadem apud illos et Aquinatem est, ad illud nomen quod attinet, significatio. *)
12. b) Secundo, inquam, aliud esse secundum Aquinatis doctrinam subiectum originalis peccati, dum ait Virginem obnoxiam peccato originali fuisse in sua conceptione, aliud secundum pontificium oraculum, dum eamdem fuisse in sua conceptione immunem decernit. Ut explorata sit atque otnuimoda perspicuitate nitens Angelici Doctoris sententia, duo scholasticae philosophiae placita sunt in mentem revocanda. Primum est, inter fétus conceptionem, quae est primus terminus a quo humanae generationis.
*) Benedictus XIV de festis (c. XV) ait „Conceptio dupliciter accipi potest: vel enim est activa, in qua sancti B. Virginis parentes opère maritali invicem convenientes praestiterunt ea, quae maxime spectabant ad ipsius corporis formationem, orgauirationem et disposition em ad recipiendam animam rationalem a Deo infundendam: vel est passiva, cum rationalis anima cura corpore copulatur. Ipsa animae infusio et unio cum corpore débité organizato vulgo nominatur conceptio passiva, quae scilicet fit illo ipso instanti, quo rationalis anima corpori omnibus membris ac suis organis constanti unitur; ut cum aliis Theologis ait Frassen. Non hic de activa Conceptione sermo est, sed de passiva; quae pura et immaculata fuisse dicitur. B. enim Virgo ab originali labe fuit immunis , et a communi omnium hominum contagione libéra per gratiam sanctificantem, quam Deus illi indidit m primo Conctpfio' nifs hiomento^ cum anima corpori iam membris suis instrnclo unila fnit^^ Procul dubio, quae heic conceptio passiva nuncupatur circa quam versatur catholicum dogma, ea est quae ab Aquinate dicitur animafio atque est conceptio personae. Verum conceptio activa quae parentibiis tribuitur est ne eadem ac unio seminalium principiorum, quam fétus conceptionem dicebamus? fortasse non immerito distingui invicem possunt, illa enim videtur antecedens, haec autem consequens et quasi média inter activam, quae parentibus tribuitur, et passivam quae in animae rationalis creatione et in corpus infusione consistit.
et personae conceptionem , quae est ultimus terminus ad quem^ aliquam temporis morara intercedere. Secundum est, quamquam certa* scientia ratum minime sit quantum temporis interfluat, nihilominus animam rationalem non creari et in corpus infundi, nisi posteaquam perfecta sint potiora saltem corporis membra. Non mea interest haec philosophiae scholasticae placita in praesenti comprobare rationum momentis atque etiam recentiorum in re medica peritonim auctoritate , tametsi luce meridiana clarius sit neminem, qui prudens est, affirmare posse eodem prorsus instanti^ quo fit fétus conceptio seu prima seminalium principiorum copulatio, animam coudi corporique informando infundi atque ideo effici etiam personae conceptionem.*)
Hoc, secundum Aquinatis praeclarissimorumque doctorum sententiam, solim Christi Domini Nostri privilegium fuit, eo quod non eflSciebatur embrio in Virginis utero virilis seminis efficacia, sed fiebat proies Spiritus Sancti virtute. (III. 33. 2.) ^Dicendum est, quod ad hoc ut conceptio ipsi Filio Dei attribuatur, ut in symbolo confitemur dicentes : qui conceptus est de Spiritu Sancto, necesse est dicere ipsum corpus Christi, dum conciperetur esse a Verbo Dei assumptum. Ostensum est autem supra (qu. 6. artt 1. 2.) quod Verbum Dei assumpsit corpus, mediante anima e animam mediante spiritu, id est intellectu. **) Unde oportuit,
*) Hinc patet recentiores, qui autumant paucis post diebus ab unione seminalium principiorum animam rationalem creari et in corpus infundi, egregie secemere fétus conceptionem ut terminum a quo generationis humanae, a conceptione personae ut termino ad qttem, Consule recentiores in re medica peritissimos , ex. gr. FrédanU -. Physiologie Générale. — Traité d'Antropologie (Paris 1863). Livre III. c. I. 4. de la génération. ~ Santi. — Saggio fisiologico : Délia forma, genesi, corso naturale e modi dei viventi, == Lirerani: Sui principii dei modemo ippocratismo.
**) Ut horum verborum sinceram significationem accipias haec considéra „Est duplex ordo : unus quidero temporis, alius autem naturae. Secundum autem ordinem temporis non dicitur in mysterio Incamationis aliquid médium, quia totam humanam naturam simut sibi Verbum Dei univit. Ordo autem naturae inter aliqua potest'attendi dupliciter: une modo secundum gradum dignitatis; alio modo secundum rationem causalitatis. Sic ergo si attendamus gradum dignitatis anima média invenitur inter Deum et camem: et secundum hoc potest dici quod Filius Dei univit sibi caraem mediante anima. Sed et secundum ordinem causalitatis ipsa anima est aliqnaliter causa carnis uniendae Filio Dei. Non enim esset assumptibilis, nisi per ordinem quem habet ad
quod in prinw instanii coficeptionis corpus Christi esset animatiim anima rationali.'* Propterea in responsione ad 3. inquit „In generatione alioium hominum locum habet quod dicit Philosophus (scil. adesse temporis intercapedinem inter terminum a quo gerationis et terminum ad queni) propter hoc quod succesive corpus formatur et disponitur ad animam. . . . Sed corpus Christi propter infinitam virtutem agentis *^ fmt perfecte dispositum in instanii; unde statim in primo instanti recepit formam perfectam, idest animam rationalem."
13. Quibus posîtis unum quaero: aflSrraatne Aquinas absolute animam rationalem Virginis esse creatam atque in corpus infusam sine sanctificationis gratia aut peccato originis obnoxiam? nequaquara, sed profitetur carnem Virginis conceptam esse in originali peccato aut etiam corpus B. Virginis conceptum in originali fuisse. Ergo peccati subiectum, secundum Aquinatem, est corpus aut caro nondum animata, nequaquam rationalis anima: atque idcirco sententia Aquinatis non opponitur catholicae sententiae, qua definitur Virginis animam non fuisse peccato originali obnoxiam primo suae existentiae instanti.
14. At, inquies, non est silentio obvolvendum illud testimonium, in quo non caro aut corpus Virginis peccato obnoxium esse perhibetur, sed absolute dicitur „Beata Virgo in peccato originali fuit concepta."
Gratulor obiicienti, ex huius enim testimonii dilucida interpretatione alia sane , quae' imperitis nonnihil negotii facessere videntur, quavis diflScultate carere videbuntur.
Et in primis obiicientem iure meritoque redarguo inquiens, qua veritatis specie Aquinatis verba obtrudis ? Aquinas enim dum hisce vocabulis conceptione ~ concepta - et similibus utitur, animationem nequaquam indicat (si de Christi conceptione non sit sermo), sed semper id exprimit quod animationem tempore praecedit.
animam rationalem, secundum quam habet quod sit caro humana** m. 6. 2. Hinc in seq. art. 3 „Non enim anima est assumptibilis secundum congruitatem, nisj per hoc quod est capax Dei , ad imaginem eius existens, quod est secundum mentem, quae spiritus dicitur." — *) Id etiam in multis miraculis luculenter apparet. Uno instanti quis e febri convalescit, aut visum récupérât propter efficaciam divinae virtutis, quae prufler r^rnm virra operatur, cum secus adhibitis naturalibus agentibus idem effectus quidem obtineri potuisset, sed nonnisi post temporis longum intervallum.
Ergo dum profitetur Virginem esse in originali culpa conceptam^
perinde est ac si dicat, Virginem, anteaquâm dus anima crearetur
, corporique informando infunderetur^ in fétus inanimati conceptione^
originis peceato obnoxiam fuisse. Quae locutio pervulgata sane
» fuit apud veteres doctores cum investigabant an Virgo fiierit
V peceato obnoxia in suis parentibus immediatis aut in Adamo. Qua
. solutione licet tota obiectio corruat funditus, me tamen eam pro-
tulisse poenitet, cum ab eodem Aquinate testimonii interpetatio
evidentissime exhibeatur in eodem articule, ex quo illud testimo-
nium est depromptum.
Quid enim quaerit Sanctus Doctor El. Dist. m. qu. 1. art. 1. quaestiuncula 1.? num B. Virgo in primo animationis instanti fuerit peceato originis subiecta? absiti sed investigat num in ipsa fettis conceptione fuerit peccati expers, investigaturus in secunda quaestiuncula num saltem fuerit ante animaiionem, et in tertîa, num ante nativitatem ex utero. Ergo rerum tractandarum ordo nos edocet, subiectum peccati originàlis non esse, secundum Aquinatis allatum testimonium, persotiam sed id quod principiorum seminalium unione concipitur et uondum est rationali anima praeditum.
Quid quod ad solvendam primam alteramque quaestiunculam taie argumentum adhibet, quod nullum dubitandi locum dare potest. „Sicut dicit Dionysius, sanctitas est ab omni immunditia libéra et perfecta et immaculat^ munditia: unde cum sanctificari sit sanctum fieri, oportet quod sanctificatio emundationem ab inununditia spirituali ponat, prouti nunc de sanctificatione loquimur. Emundatio autem a spirituali macula, scilicet culpa sine gratia esse non potest, sicut et tenebra nonnisi per lucem fugatur: unde sanctificatio tantum ad eos pertinet, qui gratiae capaces sunt: et quia proprium subiectum gratiae est rationalis natura, ideo ante infusionem animae rationalis Beata Virgo sanctificari non potuit." Continuo ostendit modum generationis , quo Virgo fuit ab immediatis parentibus genita, per se talem fuisse, ut transmitti culpa originàlis debuisset, atque idcirco concludit, „ideo Beata Virgo in peceato originali fuit concepta.^ Ex qua Aquinatis solutione quatuor infero: primum est, sermonem esse de Virgine prouti considerari potest in concepto semine ante animationem ; secundum, ita a parentibus fuisse genitam, ut ad eam pervenire debuisset originis peccatum; tertium, peccatum originis secundum Aquinatis sententiam aliquo modo fuisse in conceptione fétus
inanimati ; quartum, non potuisse auferri hoc peccatum ab eodem inanimato conceptu, eo quod peccatum nonuisi gratia aufertur, cuius incapax erat. In comperto itaque est subiectum originalis peccati secundum enunciata testimonia non fuisse Viginis personam-^ sed inanimem conceptum, secundum autem catholicam fidei definitionem subiectum a peccato praeservatum et gratia sanctificante praeditum fuisse Virginis personam, et propterea hac de re nullam inter Aquinatis doctrinam et fidei dogma oppositionem posse excogitari.
15.c) Tertio denique aiebam rationem peccati originalis, cui in sui prima conceptione fuit secundum Aquinatem obnoxia Virgo Deipara, esse penitus ab ea dlversam, quae in catholica doctrina esse perhibetur. Illico atque aperte dicam, peccatum originis» cui fiiit in fétus conceptione obnoxia Virgo ante animationem secundum Aquinatem, esse virtualiter et veluti in causa imtrumentali accipiendum ; peccatum originis, de quo pontificia definitio loquitur et a quo in primo creationis suae instant! fuit praeservata Deipara, sumendum esse fomialiter et in se atque idcirco ratio peccati originalis in catholica doctrina est propria, secundum Aquinatem est impropria, quemadmodum ratio hominis prouti homo consideratur in semine aut fétu inanimato est impropria, est autem propria prouti consideratur in hominis persona ad existentiam perducta.
Ut autem mentem Aquinatis omnino teneas, accipe quae protulit Quaest de Malo (IV. de pecc. orig. art. 3.) „Ad huius quaestionis intelligentiam duas distinctiones considerare oportet. Primo quidem quod aliquid dupliciter dicitur esse in aliquo: uno modo sicut in proprio suhiecto, alio modo sicut in causa. Proprium autem subiectum alicuius accidentis coaequatur ipsi accident!; puta si volumtis considerare proprium subiectum felicitatis et virtutis, cum félicitas et virtus sit propria hominis, proprium subiectum utriusque erit id quod est proprium hominis, scilicet pars animae rationalis , ut Philosophus probat. (I. Eth. 7.) Causa autem est duplex, scilicet instrumentalis et principalis. In principal! quidem causa est aliquid secundum similitudinem formae, vel eiusdem speciei, si sit causa univoca, vel secundum aliquam excellentiorem formam, si sit agens non univocum. In causa autem instrumental! est aliquis effectus secundum virtutem (i. e. virtualiter), quam recipit instrumentum a causa principal!, in quantum moveturabea. Aliter enim est forma domus in lapidibus etlignis
tanquam in proprio subiecto (i. e. formaliter) ; et aliter in anima artificis, tanquam in causa principali; et aliter in sen*a et securi tanquam in causa instrumentali. Manifestuiti est autem quod esse susceptivum peccati est proprium hominis. Unde oportet quod proprium subiectum peccati cuiuscumque sit id quod est proprium hominis, scilicet anima rationalis, secundum quam homo est homo; et sic peccatum originale est in anima rationali sicut in proprio subiecto (i. e. formaliter). Semen autem camale sicut est intrumentalis causa traductionis humanae naturae in prolem, ita est instrumentais causa traductionis peccati originalis; et ita peccatum originale est in carne, id est in camali semine sicut in causa instrumentali (i. e. virtualiter). Secundo considerandum est, quod duplex est ordo, scilicet naturae et temporis, Ordine quidem naturae perfectum est prius imperfecto et actus potentia; ordine vero generationis et temporis e Yîonverso imperfectum est prius perfecto et potentia actu. Sic ergo in ordine naturae per prius est peccatum originale in anima, in qua est sicut in proprio subiecto, quam in carne in qua est sicut in causa instrmnentali ; sed in carne est per prius ordim generationis et temporis,"' En tibi sincera Aquinatis doctrina. Tria originalis peccati subiecta sunt omnino et admittenda et distinguenda. Primum est causa principalis (Adam). Alterum est causa instrumentalis, in quo peccatum originis est virtualiter, quae causa est virile semen et proinde conceptus fétus usque ad animationem. Tertium est proprium subiectum seu rationalis anima, in qua formaliter idem peccatum est. Cum autem inter fétus concept ionem et personae conceptionem sit secundum Angelicum Doctorem , aliqua temporis intercapedo , pronura est inferre illud quod Aquinas profitetur, scilicet prius tempore esse peccatum originale improprie et virtualiter in semine ac fétu, quam proprie et formaliter in anima, si haec eidem peccato subiiciatur.
16. At quo iure consiliove fetum inanimatum aut virile semen subiectum esse, in quo virtualiter originale peccatum inest, affirmât? Audi Aquinatem (1. c. ad 1.) „ Anima rationalis non liabet immunditiam peccati originalis, nec est (se. immunditia) a se, nec a Deo, sed exunione ad carneni; sic enim lit pars humanae naturae defivatae ab Adam," quod perbelle etiam I. IT. 83. ad 4. ostendit
17. At omnino, inquies, a virili semine et fétu inanimato arcendum est originale peccatum. Etenim si in eisdem foret originale peccatum sicut in causa, magis in ipsis foret quam iû
rationali anima, quandoquidem pervetustum adagium fert, efFectum potiore ratione in causa quam in semetipso esse. Ita ne? aadi quid huic obiectioni reponat Aquinas (ad 5) „Nobilius est aliquid in causa principali quam in eflFectu; non autem in causa instrvr mentali: sic autem est et humana natura per peccatum originale in carnali semine. Unde sicut humana natura non est verius in seraine quam in corpore illo organizato, ita neque peccatum originale est verius in carne quam in anima." Perpulcra comparatio !
18. Quid quod haec originalis peccati praeexistentia in virili semine concepto seu in fétu inanimi pervulgata erat apud veteres, atque in hac doctrina tanquam in proprio fundamento sententiam catholicam de transmissione peccati originalis coUocabant. Anselmum audiamus „Videtur (cap. 7. de Conc. Virg.) itaque sequi, quod aut infans statim ab ipsa conceptione animam babet rationalem, sine qua voluntatem rationalem nequit habere; aut in eo non est originale peccatum mox cum conceptus est. Quod autem mox ab ipsa conceptione rationalem animam habeat, nuUus humanus suscipit sensus. Sed si non statim infans ab ipsa conceptione habet peccatmn, quid est, quod dicit lob Deo: quis potest facere mtindum de immundo concepttmi semine? nmine tu qui soîus es'^ Et quomodo verum est quod dicit David: In iniquitatihus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater niea ? Quaeram igitur si possum, quomodo, quamvis non statim ab ipsa conceptione sit in infantibus peccatum, immundo tamen semine in iniquitatihus et in peccatis concipi dicantur. Saepe utique divina scriptura* asserit aliquid esse, quod modo non est, idcirco quia tamen est futurum esse. . . Sicut in Adam omnes peccavimus quando ille peccavit: non quia tune peccavimus ipsi, qui nondum eramus: sed quia de illo futuri eramus: et tune facta est illa nécessitas, ut cum essemus peccaremus: quoniam per unim inohedientiam peccatores constituti sunt muïti. Simili raoda de immundo semine in iniquitatihus et in peccatis concipi potest homo intelligi; non quod in semine sit immunditia peccati aut peccatum sive iniquitas ; sed quia ab ipso semine et ipsa conceptione , ex qua incipit homo esse, accipit necessitatem , ut cum habebit animam rationalem, habeat peccati immunflitiam, quae non est aliud quam peccatum et iniquitas."
Perplacet etiam Pétri Lombardi testimonium afferre, tum quia Aquinas doctrinam eius in suis commentariis expressit atque explanavit, tum quia et ipse quod in rem nostram maxime confert
mira perspicuitate pertractat. Definierat Sententiarum Magister (H. Dist. 32) in fétus prima conceptione transmitti peccatmn originale, quod ut explanet ait : ^Sed ad hoc opponitur hoc modo. In ipso conceptu ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro, nec tamen infunditur anima secundum physicen, sed iam effigiatis corporibus, quod etiam Moyses in Exod. c. 21 aperte significut, ubi ait de percussura mulieris praegnantis. - Si quis, inquit, percusserit mulierem praegnantem et abortum fecerit, si adhuc infome fuerit puerperium, mulctabitur ; si autem formatum fuerit, reddat animam pro anima, — Formatum vero intelligitur , propria anima animatum; et informe quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu cum caro propagatur, nondu/ni infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmittitur, cum peccatum non possit esse, ubi anima non est? Ad quod dici potest, quia in illo conceptu dicitur, peccatum transmitti, non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro iU contrahit id, ex quo peccatum fit in anima cum infunditur."
Perinde est ac Anselmus et Petrus Lombardus dicant: in conceptione fétus peccatum nec est nec esse potest propris et formaliter, eo quod in eadem conceptione anima rationalis esse nequit , atque ideo est in ea improprie seu virtualiter , in anima autem rationali proprie et formaliter est, cum eidem est obnoxia. Sed iam ad illationem inferendam veniamus. Itaque talis est originalis peccati ratio, quam admittit Aquinas esse in Virgiuis 'conceptione, qualis esse potest in semine concepto et nondum animato, hoc enim (ut ostendimus alibi n. 12) peccato originalî subiicit. Sed enim in hoc ea ratio sita est, ut peccatum originale non eidem fetui propris et formaliter insit sed improprie seu virtualiter; non tanquam in subiecto proprio, sedtanquam in causa imtrumentali; quocirca Aquinas in Virginis conceptione affirmât esse peccatum improprie seu virtualiter, at nequaquam proprie et formaliter : ut in causa instrumentali, non autem ut in subiecto proprio. Etenim subiectum proprium originalis peccati est secundum Aquinatem rationalis anima, qua caret fétus in sui conceptione.*)
♦) Lector, cul modo perspecta est duplex peccati originalis ratio, virtualis nempe et formalis, facile dignoscet quo sensu Aquinas (Sect. II) affirmaverit B. Virginem esse immunem ab original! peccato. Scilicet non a peccato originali in concepto semine improprie seu virluaUler
Verum quaenam est peccati originalis ratio secundum catholicam definitionem , qua praedicatur ab eodem immunis Deipara? Citra omnem dubitationem peccatum sumitur secundum rationem formalem, non autem secundum rationem virtualem, arcetur enim peccatum ab anima rationali Virginis in primo stiae creationis et infusionis instanti (Sect I n. 2.) lamvero si peccatum in anima rationali extitisset, a quo secundum fidem immunis fuit, eidem non ut causae instrumentali sed ut proprio subiecto, atque ideo non improprie seu virtualiter sed proprie et formaliter adhaesisset. Ergo ratio peccati originis, ad quam respicit Aquinas, cum de Virgine sermonem instituit, penitus diflFert a ratione, quae in catholica definitione exhibetur.
19. Lectorem obsecro, ut in mentem primum argumentum revocet, cuius minor propositio membrorum, quibus constat, singulorum probatione erat nobis demonstranda. Nonne id praestitimus? sane! et ita quidem, ni mea me fallit opinio, solide, ut dubitationi nullus locus amplius relinquatur. Ergo iure meritoque aflSrmamus in allatis Aquinatis testimoniis, quibus Deiparam in eius conceptione subiicit originali peccato, 1) vocabulo conceptionis aliam esse secundum Aquinatem signiiicationem ab ea, quae inest catholicae definitioni: 2j aliud esse secundum Aquinatem peccati originalis subiectum, quam illud quod ab eodem in pontiticio oraculo declaratur immune: 3) diversam penitus esse peccati originalis rationem secundum Aquinatem -ab ea, quae in dogmate catholico esse perhibetur. Quam ob rem conclusio omni veritate evidentiaque praedita est: nullam interesse inter Aquinatem et catholicum dogma rerum sententiarumque oppositionem, licet verborum sit aperta pugua.
existente, huic enim B. Virginem subiecit ne eamdem debito reali (Sect. V) contrahendi peccatum originale fonnaliter sumptum liberaret et minime redemptionis indigam faceret, sed ipsani a peccato originali proprie et formaliter sumpto immunem praedicavit.
Sectîo iV.
NuUa realis Aquinatem inter et catholicam
doctrinam oppositio existit quod attinet ad
primam Deiparae sanctiflcationem.
20. Pluribus in locis affirmât Aquinas, Virginem in matris utero fuisse sanctificatam. Exemplo sit III. Dist. III. q. 1. art. 1. qu. 3. „Plu8 gratiae collatum est Beatae Virgini quam alicui sanctorum, ut in litera ex verbis Augustini (de-Nat. et Gr. c. 26) dicitur. Ergo Beata Virgo adhuc in utero matris Spiritu Sancto repleta fuit: ergo et sauctificata/ At iuquiet adversarius: estiie in utero sanctificata? profecto! Ergo fuit inst^ns in quo sanctiflcationem nondum acceperat. Ergo iustans fuit, in quo erat in Virginis anima gratiae sanctificantis privatio atque ideo originale peccatum proprie et fonmiiter sumptum. Quocirca Aquinatis sententia dicentis Virginem esse sanctificatam directe opponitur catholicae doctrinae, quae duplex instans extitisse récusât, quasi in primo gratia caruerit, in altero autem ea Virginis anima potita sit. Propterea Romani Pontiticus illis adversati sunt, qui sanctificatam Virginem fuisse dixerunt potius quam in sui creatione immaculatam ac sanctam.
21. Ita ne? quis est qui non videat huiuscemodi argumentationem plus fepeciei quam veritatis habere ac logicae legibus omnino opponi ? Ut id in comperto cuique sit , accuratam disquisitionem aggrediamur.
Et primo quidem nefas est inferre ex vocabulo sanctificaia Virginem fuisse secundum Angelicum Doctorem rêvera peccato originali proprie et fommliter sumpto inquinatam (de quo sermo est in catholico dogmate), si vel ex vocabuli insita potestate aut saltem ex usu, quo ab Angelico Doctore adhibetur, non videatur huiusmodi interpretatio eidem vocabulo tribuenda. At enim neque ex vocabuli insita potestate, neque ex usu, quo ab Angelico Doctore adhibetur est haec eidem interpretatio ascribenda. Verbi sanctifico rationem detegamus. Quid significat? sancium effim. Porro quod est essentia propria sanctum, effici sanctum omnino
non potest, quapropter sanctificatio proprie ei convenit, cui praeter essentiam sanctitas inest. Igitur quaelibet creata intelligentia atque anima ratîonalis cura essentialiter sancta minime sit, sanctificari dicitur, etsi ^mmo creationis instanti gratia sanctificante ornetur. Ergo ex vocabuli insita potestate sanctificatio non indicat extitisse tempus, quo id quod sanctificatura esse perhibetur fuerit peccato obnoxium.
Neque minus antecedens tempus indicat assumptio quam sanctificatio. Quis autem inficiatur Verbum assumpsisse humanam carnem ? tamen nullum fuit instans, in quo Christi humanitas sibi relicta extiterit: eodem instanti quo caepit existere, fuit etiam assiunpta.
Sed quid moror? dicesne sanctificationis vocabtdum omnino sua natura connotare^ ut aiunt scholastici , peccatum antecedens, si Christum ipsura impollutum, sanctum, a peccatoribus segregatum, Dei Filium atque adeo Deum audieris loquentem: Quem Pater sanctificavit et misit in mundum?"*) Vocabuli ergo virtute niti minime potes, ut Aquinatem privilegio Virginis infensum ostendas, quemadmodum illi extitere, quos sanctificationis vocabulo abutentes Romana sedes iure meritoque redarguit.
22. Num ex usu, quo ab Aquinate idem vocabulum est adhibitum? profecto! Aquinatem ipsum suismet verbis disserentem audiamus. De Christi sanctificationc ita loquitur (III. 7. q. 2.) „Ad gratiam operantem per se pertinet facere iustum: sed quod iustum faciat ex impio, hoc accidit ei ex parte subiecti, in quo peccatum invenitur. Anima Christi igitur iustificata est per gratiam operantem. in quantum per eam facta est iusta et sancta a principio suae conceptionis, non quod ante fuerit peccatrix, aut etiam non iusta."
Verum etiam dum loquitur (III. 27. 3) de duplici Beatae Virginis sanctificationc (quam purgationetn nuncupat) qua fuit sanctificata in utero Matris et in Christi conceptione, hanc sibi difficultatem enodandam obiicit „Praeterea Damascenus dicit L. III. orth. fid. c. 2. quod — in B. Virginem supervenit Spiritus Sanctus, purgans eam ante conceptionem Filîî Dei — quod non potest intelligi nisi de purgatione a fomite : nam peccatum non fecit , ut Augustinus dicit in lib. de Natura et Gratia cap. 36 ante med. Ergo per sanctificationem in utero non fuit libère mundata a fomite.'' Porro
♦) loa. 10, 36.
huic difficultati ita Sanctus Doctor occurrit „Spiritus Sanctus in Beata Virgine duplicem purgationem fecit: unam quidem praeparatoriam ad Christi conceptionem , quae non fuit ah aliqua impuritate culpae vel fomitis, sed inentem eius magis in unum sustollens. Nam et angeli purgari dicuntur, — in quibus nulla impuritas invenitur —, ut Dionysius dicit 6. cap. Eccl. Hierar. Aliam vero purgationem operatus est in ea Spiritus, Sanctus, mediante conceptione Christi, quae fuit opus Spiritus Sancti. Et secundum hoc potest dici, quod purgavit eam totaliter a foraite." Quaenam est secundum Aquinatem culpae impuritas? dubio procul ratio formalis culpae, qua Virginis anima irapura ante minime extitit, quam a Spiritu Sancto fuerit gratia repleta. Ergo, si disserendi rationem, qua utitur Aquinas, rit€ perpendamus, aflSrmare haudquaquam possumus to sanctificatam innuere instans temporis, in quo fuerit Virgo culpae original! formaliter sumptae subiecta.
23. Sed instabis: Esto si Aquinas tantummodo sanctificatam fuisse afiirmet: quid si profiteatur se pertractare de sanctificatione, quae est emundatio a peccato? At enim ita est. SitAquinati Aquinas interpres. En eius verba (III. 27. 2.) „Sanctificatio, de qua loquimur, non est nisi emundatio a peccato originali."
At, inquam, haec verba nullum nobis negotium fecessere videntur. Et re quidem vera quid enunciato articulo investigat Aquinas ? utrum Beata Virgo fuerit sanctificata ante animationem. Itaque definiti loco definitionem adhibe , per me licet Erit quaestio : Uirum Beata Virgo fuerit a peccato originali emundata ante animationem? Angelicus Doctor negantem sententiam amplectitur affirmans, non fuisse a peccato originali emundatam ante animationem. Sed iam vidimus (n. 15) peccatum originale secundum Aquinatis doctrinam prius esse ratione temporis in semine concepto tanquam in instrumental! causa atque idcirco improprie seu virttialiter ^ in semine autem concepto aut in fétu inanimato non posse omnino reperiri idem peccatum tanquam in proprio subiecto et formaliter. Hue ergo redit Aquinatis sententia, non fuisse ante animationen emundatam Virginem ab originali peccato improprie seu virtualiter sumpto , prouti hac ratione secundum eius doctrinam, existit in fétus conceptione. Quamobrem vocabulum — sanctificatam - nequaquam adhibet Aquinas ea
significatione , qua usi sunt, qui iu Pontificum Romanorum animadversionem inciderunt, utpote qui tempore prius Virginis animam originali peccato proprie et forntaliter sumpto subiectam €sse dicebant, quam sanctificatrice gratia ditatam.
Sectîo Y.
Praeter ius ea Aquinati de Virginis re-
demptione adscribitur doctrina, quae cum
sententia catliolica minime componi
potest
24. lUud etiam nobis pertractandum est, quod ad B. Virginis Mariae redemptionem attinet,-qua in re Aquinatis sententiam catholicae doctrinae oppositam esse demonstrari nequaquam posse arbitrer. Secundum catholicam doctrinara Virgo redempta dici débet, atque adeo praestantiori redemptione utpote quae ab* incurrenda culpa illius anima in primo creationis instanti fuit praeservata. Verum aflirmat ne Aquinas Beatam Virginem minime esse redemptam? Huiusmodi opinio nullius in mentem obrepere potuit, centies enim Angelicus Doctor Virginem redemptam esse a Christo profitetur. Potius plurimos offendo dicentes Aquinatem originali peccato subiecisse Virginem eo quod fuit redempta. .Ita ne? Ergo Aquinatis argumentatio ad hoc enthymema revocaretur: Beata Virgo fuit a Christo redempta; ergo eius anima in primo creationis instanti" ab originali culpa praeservari haud potuit. Cum autem haec illatio omnino falsa sit , dicendus est legum , quae logicam inferendi vim detiniunt, fuisse Aquinas immemor. Non ita, inquies, sed illam redemptionem, qua quis a debito incurrendi culpam eximitur, quamquam praestantiorem, omnino ignorasse. Tanta ne inscitia in Doctore Angelico esse potuit?
25. Verum enim vero omnino ignoravit? minime gentium. Accipe (IV. Dist. 43. Qu. 1. art. 4. sol. 1. ad 3.) „Oportet autem ponere quod quilibet personaliter redemptione Christi indigeat, non solnm ratione naturae. Liberari autem a malo vel a debito
absolvi non potest. nisi qui debitum incurrit vel in malum deiectus fuit: et ita non possent omiies fructum Domiuicae redemptionis in seipsis recipere, nisi omnes debitores nascerentur et malo subiecti: unde dimissio debitorum et liberatio a malo uon potest intelligi, quod aliquis sine debito vel immunis a malo nascatur."
At euim non modo ut ex hoc testimonio constat, nota erat Aquinati huiuscemodi redemptio a debito incurrendi culpam, sed dubio procul ipsam etiam arbitrabatur praestantiorera esse ea, qua quis a patrata culpa solvitur. Nonne enim is est Aquinas, qui talia profert? (I. qu. 20. 4.) „Sive sint innocentes sive poenitentes illi sunt meliores et magis dilecti, qui plus habent de gratia: ceteris tamen paribus innocentia dignior est et fnagi^ dilecf^.^ Ergo dignior magisque a Deo dilecta Virgo extitisset, si ea redemptione fuisset redemptu, quae a peccato incurrendo immunem praeservat.
26. Equidem insto , quo iure illa enthymematis illatio Aquinati adscribitur? num vel semel affirmât absolute (nempc semotis omnibus orationis temperamentis , quae sententiam coarctare soient) Virginem in primo instanti, quo anima eius fuit e nihilo educta et in corpus infusa subiacuisse culpae originali? nequaquam. Sed potius affirmât si „quocumque modo ante aniiîiationem Beata Virgo sanctiticata fuisset, nunquam incurrisset maculam originalis culpae, et ita non indiguisset redemptione." (III. 27. 2.) Itaque secundum Aquinatem , ut Virgo dicatur sitque redempta „quocumque modo ante animationem" ab originis peccato immunis dici non potest, sed ante animationem eidem subiacuisse est dicenda. Quam ob causam? si penitus Aquinatië mentem rimari velimus dicendum esse videtur: quia secus debito reali contrahendi originalem culpam in primo creationis instanti Virgo non subiacuisset.
Et re quidem vera debitum reale, quo obstringebatur Virgo ad peccatum originis forinaliter sumptum contrahendum in prima animae creatione, ni fallor, secundum Aquinatem in hoc erat situm, quod peccatum originis erat in semine et in fétu inanimi, ex quo effectum fuit Virginis corpus, virtualiter contentum tauquam in causa instrumentali. Quapropter, nisi Deus praetergrediens consuetum gencrationis ordinem singulari privilegio creasset animam Virginis immaculatam et sanctam, eo ipso, quod copulata fuisset fetui, qui ad originis culpam formaliter sumptam praeseferebat
ordinem, huic culpae Virginis anima in prima sua existentia fuisset obnoxia. In fétu autem inanimi virtualiter peccatum originis erat contentum non propter additionem alicuius pravae entitatis aut propter gratiae sanctificantis privationem, sed vi ipsius generationis ex immediatis parentibus atque ex Adamo.
Ad haec probe intelligenda expedit in médium aiferre Aquinatis doctrinam de originalis peccati tratismissione^ quî^m perperam plures interprétantur. „Omneshomines,aitAquinas(1 11.81. 1.), qui nascuntur ex Adam possunt considerari ut unus homo, in quantum conveniunt in natura, quam a primo parente accipiunt; seeundum quod in civilibus omnes homines qui sunt unius communitatis , reputantur quaai unum corpus, et tota coramunitas quasi unus homo; sicut etiam Porphyrius dicit cap. de specie cire. med. quod partidpatione speciei plures hommes sunt unus honw. Sic igitur multi homines ex Adam derivati sunt tanquam multa membra unius corporis. Actus autem unius membri corporalis, puta manus, non est voluntarius voluntate ipsius manus , sed voluntate animae , quae primo movet membrum. Unde homicidium quod manus committit, non imputaretur manui ad peccatum, si consideraretur manus seeundum se, ut divisa a corpore; sed imputatur ei, in quantum est aliquid hominis, quod movetur a primo principio motivo hominis. Sic igitur inordinatio quae est in isto homine ex Adam generato, non est voluntaria voluntate ipsius, sed voluntate primi parentis qui movet motione generationis omnes qui ex eius origine derivantur, sicut voluntas animae movet omnia membra ad actum. Unde peccatum quod sic a primo parente in posteros derivatur, dicitur originale, sicut peccatum quod ab anima derivatur ad membra corporis, dicitur actuale; et sicut peccatum actuale quod per membrum aliquod committitur non est peccatum illius membri, nisi in quantum illud membrum est aliquid ipsius hominis, propter quod vocatur peccatum humanum, ita peccatum originale non est peccatum huius personae, nisi in quantum haec persona recipit naturam a primo parente , unde et vocatur peccatum naturae, seeundum illud Ephes. 2. 3. Eramus natura filii vrae . . . Etsi anima non traducatur, quia viitus seminis non potest causare animam rationalem, movet tamen ad ipsam dispositive: unde per virtutem seminis traducitur humana natura a parente in prolem, et siraul cum natura naturae infectio. Ex hoc enim fit iste qui nascitur, consors culpae primi parentis, quod naturam ab eo sorti tur per quamdam generativam motionem."
Et etiam (de Malo IV. 6.) „Peccatuin originale primo considerandum est in Adam ut in quodam principio, a quo derivatur ad omnes , qui ab eo moventur. Sicut autem moventur partes unius hominis per imperium voluntatis, ita movetur filius a pâtre per vim generativam : unde Philosophus dicit in II. Phys. , quod pater est causa iîlii ut moyens: et in libro de Générât, animal, dicitur, quod in semine est quaedam motio ab anima patris, quae movet materiam ad formam concepti. Sic ergo huiusmodi motio, quae est per originem a primo parente, derivatur in omnes, qui seminaliter ab eo procedunt; unde omnes, qui seminaliter ab eo procedunt, contrahunt ab eo originale peccatum." Ex hac Aquinatis doctrina de peccati originalis transmissione inferre possamus huiuscemodi argumentationem. Non potest abesse a naturali generatione, quae maris feminaeque congressu accidit, motio ab anima patris progrediens, cuius motionis virtute embrio organismum suscipit: atqui originale peccatum, prouti mrtualiter consideratur in semine, in huiuscemodi motione continetur ab immediato parente atque Adamo protoparente derivata; quocirca originale peccatum virtualiter sumptum a semine atque ideo a fétu inanimi in generatione, quae ordinem naturae haud praetergreditur, abesse nequit. Adest huiusmodi motio ab Adamo iam primitus digressa? Ergo etiam semen ac fétus inanimis, qui hanc habet motionera, praesefert ordinem ad personam humanam peccato originali formaliter sumpto subiectam : et propterea debitum reale contrahendi originale peccatum in generatione humana ex. peccato originali in semine et in fétu inanimi virtualiter existente oritur. Quamobrem est ne redempta Virgo? dubio procul: ergo aut fuit obnoxia peccato originali formaliter sumpto dura primo eius anima creata est et corpori copulata, aut saltem reali debito illud contrahendi fuit obnoxia. Primum dici omnino non potest (Sect 2.), utpote Mater Dei, in qua nihil inquinatum unquam fuisse excogitari potest. Ergo alterum dicendum est, atque idcirco originale peccatum in eius fétu inanimi virtualiter contentum fuisse affirmandum est.
Ut autem , hisce rite discussis ad Aquinatis mentem eo revocetur oratio, a quo discessit, iterum quaero: Quo iure quis asserere potest Aquinatis doctrinam, quod ad Virginis redemptionem attinet , esse oppositam doctrinae, quae oraculo Romanae Sedis est definita? Affirmât Romana Sedes Virginem esse redemptam? affirmât etiam Aquinas. Affirmât Romana Sedes Virginem
esse ab originali peceato, siDgulari privilegio ac meritorum Christi iutuitu, praeservatam primo instanti, quo anima eim creata fuit et in corpus infusa ? id minime inficiatur Aquinas, dum profitetur noD fuisse praeservatam in conceptione fétus ante animationem ab originali peceato in eodem fétu virtualiter contento, atque Ideirco a debito reali contrahendi peccatum originale formaliter sumptum non fuisse immunem eo quod secus Christi redemptione non indiguisset
Seetio ¥L
Articuliis 2^8 QiL 27. m. p. Sum. declaratur.
27. Plurimos sane reperi, qui ex art. cit. doctrinà inferre contendunt Aquinatem Deiparae Immaculatae privilegio adversam professum esse sententiam. Verum ni mea me fallit opinio id ex eo accidit quod ad significationem vocabulorum — canceptionis et animationis — non adverterint, distinctionem inter peccatum originale virtualiter sumptum et proprie ac formaliter non probe tenuerint, nec prouti par erat huius articuli scopum ad quem tota eiusdem articuli doctrinà referenda est bene perpenderint. Quamobrem arbitror omnes difficultates facili negotio me esse soluturum si Aquinatis articulo eam subiiciam declarationem , qua et vocabula secundum Aquinatis mentem usurpentur et sententiae secundum eiusdem S. Doctoris doctrinam hactenus enodatam explicentur et singula ad articuli scopum certo ordine perspicue disponantur.