‹ La religion en face de la science ... Lecons sur l'accord entre les données de la Revelation biblique et les theories scientifiques modernes cosmogonieChapitre 45 sur 46 · CANONES · texte numérisé non relu

CANONES

De Deo, rerum omnium Creatore.

I. Si quîs uDum verum Deum vislbilium et invisibilîum Creatorem et Dominum negaverit ; anathema sit.

IL Si quis praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit ; anathema sit.

III. Si quis dixerit, unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam ; anathema sit.

IV. Si quis dixerit, res finitas, tum corporeas tum spirituales aut saltem spirituales, e divina substantia émanasse ;

aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia;

aut denique Deum esse eus universale seu indefinitum, quod sese determinando constituât rerum universitatem in gênera, species et individua distinctam ; anathema sit.

V. Si quis non confiteatur mundum, resque omnes, quae in eo continentur, et spirituales et materiales , secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse productas ;

. aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libéra, sed tam necessario créasse, quam necessario amat seipsum, aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit; anathema sit.

De Revelatione.

I. Si quis dixerit, Deum unùm et verum, Creatorem et Dominum nostrum. perea, quae facta sunt, naturali rationis humanse lumine certo cognoscinon posse; anathema sit.

II. Si quisiiixerit, fieri non posse, aut non expedire, ut per revelationem divinam homo de Deo, cultuque ei exhibendo, edoceatur ; anathema sit.

III. Si quis dixerit, hominem ad cognitionem et perfectionem quse naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profectu pertingere posse et debere ; anathema sit.

IV. Si quis Sacrae Scripturœ libros integros cum omnibus suis

Page 1