Rcpudice, s^paree de Jehovah son
PROPHETIA ISAItE. Cap. XLIX, 11—26; L, i.
potabit eos. 11. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meas exaltabuntur. 12, Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. 13. Laudate coeli, et exsulta terra, jubilate montes laudem : quia consolatusest Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
14. Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. 15. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? etsi ilia oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16, Ecce in manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper. 17. Venerunt structores tui : destruentes te, et dissipan- 60,4. tes a te exibunt. 18. ^Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi :
vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. 1 9. Quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuas nunc angusta erunt prae habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te. 20. Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuas : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem. 21. Et dices in corde tuo :
Quis genuit mihi istos.'' ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva : et istos quis enutrivit.'' ego destituta et sola : et isti ubi erant.^" 22. Hasc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam.
et ad populos exaltabo signum rneum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. 23. Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuas : vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
24. Numquid tolletur a forti prasda.? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit.'* 25. Quia haec dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur :
et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. 26. Et cibabo hostes tuos carnibus suis : et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur : et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
— *— CAPUT L. —
Non ex Dei impotentia, sed propter suas iniquitates manet synago^a repudiata, Christum nolens recipere, qui nihil prtetermisit quod agendum fuerat ut ab ea reciperetur : imo illius amore seipsum in ignominiosas tradens afflidliones : ideoque synagogam doloribus interituram denuntiat.
^C dicit Dominus : Quis est hie liber repudiimatris vestras, quo dimisi eam.^
aut quis est creditor meus,
cui vendidi vos.? ecce in iniquitati-
epoux pour avoir rejete le Messie. Comp.