Que faire, etc. : il ne me reste plus qu'ei
PROPHETIA JEREMI^.. Cap. VIII, 20—22; IX, i— 15.
iracundiam coiicitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?
20. Transiit messis, finita est asstas : et nos salvati non sumus. 21. Super contritione filias populi mei contritus sum, et contristatus, stupor obtinuit me. 22. Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filias populi mei?
— :i:— CAPUT IX. — :!--
Luget propheta interficiendos de Judaea : in nuUo dicit esse fidendum, cum omnes dolose incedant : et quia Judtea vastanda est, vult omnes assumere lucftum : in solo Deo ejusque cognitione gloriandum, qui puniet tam gentiles quam filios Israel incircumcisos corde.
^UIS dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei.
2. Ouis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis.?
quia omnes adulteri sunt, coetus pragvaricatorum. 3. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis : confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. 4. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. 5. Et vir fra-
trem suum deridebit, et veritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent, laboraverunt.6. Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus, 7. Propterea hasc dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filias populi mei.^ 8. "Sagitta vulnerans lingua eorum,dolum locuta est : in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. 9. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus.^ aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea.'*
lO.Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum : quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens : et non audierunt vocem possidentis : a volucre coeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. II. Et dabo Jerusalem in acervos arenas, et cubilia draconum :
et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.
12. Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat.'' 13. Et dixit Dominus:
Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea : 14. et abierunt postpravitatem cordis sui, et post Baalim : quod didicerunt a patribus suis. 15. Id-
les faire passer au creuset de la soufifrance, afin de les purifier par le chatiment {/s. i, 25; xxviii, 19; xlviii, 10; Ezech. xxii, 20, etc.).
8. Paix a votis, etait la forme de salutation habituelle aux Hebreux.