‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 266 sur 752 · Je visiterai Semeia, pour le punir · texte numérisé non relu

Je visiterai Semeia, pour le punir

PROPHETIA JEREML^.. Cap. XXIX, 24—32; XXX, 1—6. 319

moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis : ego sum judex et testis, dicit Dominus,

24.. Etad Semeiam Nehelamitem dices : 25. Hasc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad uni versos sacerdotes, dicens : 26. Dominus dedit te sacerdotem pro Joiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem. 27. Et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten,qui prophetat vobis?2 8-Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.

2 9. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremias prophetae. 30. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

31. Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hasc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum : et fecit vos confidere in mendacio: 32. idcirco hasc

dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus : quia prasvaricationem locutus est adversus Dominum.

— :i:— CAPUT XXX. — =1:—

Vaticinatur Judaeis et filiis Israel reditum a gravi captivitate, in qua propter peccata sua detinebantur; et quod post reditum servituri sint Domino, ac David regi :

quern ille suscitabit eis in prosperitate et securitate magna, devastatis ipsorum inimicis.

OC verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : 2. Hasc dicit Dominus Deus Israel, dicens : Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro. 3. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus :

et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum : et possidebunt eam.

4. Et hasc verba, quas locutus est Dominus ad Israel et ad Judam :

Page 1