‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 340 sur 752 · ID EST · texte numérisé non relu

ID EST

lianientatiDnc^ •Jcremiae Brajagctae*

^ wwwwwwwwwwwwwwwwwwww

Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem, et amaro animo suspirans, et ejulans dixit :

MMMW. ^.W-MWi

^.'sSj'.jiS.M'.'^.Hi':^

— :^— CAPUT I

ALEPH

UOMODO sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina gentium : princeps provinciarum facta est sub tribute,

BETH

2. "Plorans ploravit in nocte, et lacrymas ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus : omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

GHIMEL

3. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitu-

tis : habitavit inter gentes, nee invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

DALETH.

4. Vias Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem :

omnes portae ejus destructas : sacerdotes ejus gementes : virgines ejus squalidas, et ipsa oppressa amaritudine.

HE

5. Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus:

parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

VAU

6. Et egressus est a filiaSion omnis decor ejus : facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua : et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis,

ZAIN.

Page 1