Au milieu de la 7/ille, noii de la Jeru
PROPHETIA EZECHIELIS. Cap. IV, 9-17; V, 1—4.
tes a latere tuo in latus aliud, donee compleas dies obsidionis tuas.
9. Et tu sume tibi frumentvim, et hordeum, et fabam, et lentem, et millium, et viciam : et mittes ea in vas uniim, et facies tibi panes nuinero dierum, quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud. 10. Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud. II. Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
12. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud : et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum, 13. Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israel p, 4- ''panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos.
14. Et dixi : A a a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in OS meum omnis caro immunda.
15. Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis : et facies panem tuum in eo.