Ecce omnes animas, meas sunt
ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima, quae peccaverit, ipsa morietur.
5. Et vir si fuerit Justus, et fecerit judicium, et justitiam, 6. in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domuslsrael:
et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit : 7. et hominem non contristaverit : pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit :
*panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: 8. ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum : 9. in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit ut faciat veritatem : hie Justus est, vita vivet, ait Dominus Deus.
10. Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis : 11. et hasc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: i2.egenum, et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
13. ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet? non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit.