Et factus est sermo Domini ad me, dicens
19. Et tu fili hominis pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredien-
tur ambas : et manu capiet conjecturam, in capite viae civitatis conjiciet. 20. Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam. 2i.Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit. 22. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem ut ponat arietes, ut aperiat os in casde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut asdificet munitiones. 23. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
24. Idcirco haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestras, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris : pro eo, inquam,quod recordati estis, manu capiemini.