‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 569 sur 752 · T'a /ait connaitre par un songe · texte numérisé non relu

T'a /ait connaitre par un songe

PROPHETIA DANIELIS. Cap. II, 18—37.

tium : 18. ut quasrerent misericordiam a facie Dei coeli super Sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19. Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum coeli, 20. et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sasculo et usque in saeculum : quia sapientia et fortitude ejus sunt. 21. Et ipse mutat tempera, et states : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam : 22. ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta : "et lux cum eo I. est. 23. Tibi Deus patrum nostro- "^' rum confiteor, teque laudo : quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi : et nunc ostendisti mihi quas rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24. Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quern constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo, 25. Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei :

Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet. 26. Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus.^ 27. Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices

nequeunt indicare regi : 28. sed est Deus in coelo rev^elans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quas Ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt :

29. Tu rex cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post hasc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quas ventura sunt. 30. Mihi quoque non in sapientia, quas est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuas scires.

31. Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua ilia magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. 32. Hujus statuas caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex asre. 33. Tibias autem ferreas, pedum quasdam pars erat ferrea,quasdam autem fictilis. 34. Videbas ita, donee abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.

35. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, ass, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam asstivae areas, quae rapta sunt vento : nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. 36. Hoc est somnium : Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

Page 1