Erant ergo ambo vulnerati
amore ejus, nee indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : 11. erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea : 12. et observabant quotidie soUicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : 13. eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt ase. 14. Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confess! sunt concupiscentiam suam:
et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
15. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : asstus quippe erat : 16. et non erat ibi quisquam, prater duos senes absconditos, et contemplantes eam.
17. Dixit ergo puellis: AfFerte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. 18. Et fecerunt sicut prasceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressas sunt per posticum ut afFerrent quae jusserat : nesciebantque senes intus esse absconditos. 19. Cum autem egressas essent puellas, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : 20. ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus :
quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. 21. Ouod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a
prophetes Sedecias et Achab dont parle Jdremie (xxix, 22 sv.) : a tort. — Qui paraissaient regir le peiiple^ le bien conduire, mais qui en realitd I'egaraient dans des voies mauvaises; ou bien : qui se croyaicnt les guides du pcuple.