Et Vouvrit, pour faire croire que le
jeune homme s'^tait enfui par W; ou bien, selon Grotius, pour avoir Pair de poursuivre I'adultcre. Comp. vers. 39.
27. Se furent expliques; litt., eurent dit leurs discours, dans lesquels ils accusaient Susanne.
28. S^etant rasseml>le pour juger I'accusee. 32. Voilee, selon la coutume des femmes
PROPHETIA DANIELIS. Cap. XIII, 22—49.
te. 22. Ingemuit Susanna, et ait :
Angustias sunt mi hi undique : si enim hoc egero, mors mi hi est : si autem non egero, non efFugiam manus vestras. 23. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. 24. Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. 25. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. 26. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. 27. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer : quia nunquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
28. Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. 29. Et dixerunt coram populo :
Mittite ad Susannam filiam Helcias uxorem Joakim. Et statim miserunt.
30. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. 31. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. 32. At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiaren.tur decore ejus. 23' Flebant igitur sui, et omnes qui noVerant eam. 34, Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. 2S' Q^^ flens suspexit ad coelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.