Et dixerunt presbyteri : Cum
deambularemus in pomariosoli, ingressa est hasc cum duabus puellis :
et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. 37. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. 38. Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniqui tatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. 39. Et ilium quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exsilivit : 40. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus. 41. Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
42. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus asterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, 43. tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quas isti malitiose composuerunt adversum me. 44. Exaudivit autem Dominus vocem ejus. 45. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel : 46. et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus. 47. Et con versus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es.^
48. Qui cum staret in medio eorum, .ait : Sic fatui filii Israel, non judicantes, nequequod verumest cognoscentes, condemnatis filiam Israel.''