lis leur firent le mal : d'apres la loi
PROPHETIA DANIELIS. Cap. XIII, 50—65; XIV, i, 2.
falsum testimonium locuti sunt adversus earn.
50. Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. 5 i . Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
52. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius : S3- judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente od. 23, Domino : ''Innocentem et justum non interficies. 54. Nunc ergo si vidisti eam, die sub qua arbore videris eos coUoquentes sibi. Qui ait : Sub schino. 55. Dixit autem Daniel :
Recte mentitus es in caput tuum :
ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
56. Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
57. sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis :
sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. 58. Nunc ergo die mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. 59. Dixit autem ei Daniel :
Recte ifientitus es et tu in caput tuum : manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. 60. Ex-
clamavit itaque omnis ccetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui sal vat sperantes in se. 61. Et consurrexerunt ad versus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant ad versus proximum, 62. *ut *Deut. 19, facerent secundum legem Moysi : ^^- '9et interficerent eos, et salvatus est sanguis innoxius in die ilia. 63. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. 64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die ilia, et deinceps.
65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
— :i:— CAPUT XIV. — :i:—
Fraudes sacerdotum idoli Bel, qui appositos illi cibos occulte auferebant, regi per Danielem detecflEe sunt: ipsisque interemptis, idolum una cum templo suo eversum est : similiteret'draconemquemcolebantBabylonii, inje(5\a in os massa ex pice, adipe et pilis confedT:a, Daniel interfecit : quapropter instantibus Babyloniis, missus est in iacum leonum, illcesusque servatus, allato etiani illi per prophetam Habacuc prandio ex Judiea : quod videns rex, adversariis illius a leonibus in momento devoratis, jubet omnes timere Deum Danielis.
RAT autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.