‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 615 sur 752 · Ces offrandes, litt. ces depcnses · texte numérisé non relu

Ces offrandes, litt. ces depcnses

9. Soixantc-dix pretres, etc. : I'auteur veut sans doute faire entendre que tout ce monde pouvait facilement faire disparaitre les mets abondants servis au dieu. — Leurs enfants : la Vulg. traduit deux fois xr/.vtov.

10. Le vin 7n^lange, suivant I'usage des anciens, d'eau ou de quelque epicc.

PROPHETIA DANIELIS. Cap. XIV, 3—22.

apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. 3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum :

porro Daniel adorabat Deum suum.

Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel? 4. Qui respondens, ait ei :

Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit coelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis, 5. Et dixit rex ad eum :

Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? 6, Et ait Daniel arridens : Ne erres rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. 7. Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mi hi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. 8. Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hasc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi :

Fiat juxta verbum tuum. 9. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. 10. Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo : 11. et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est I

adversum nos. 12. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per ilium ingrediebantur semper, et devorabant ea. 13. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : prascepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium : et signantes annulo regis abierunt, 14. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores, et filii eorum :

et comederunt omnia, et biberunt.

15. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. 16. Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel.^ Qui respondit : Salva, rex.

17. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,exclamavit voce magna : Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.

1 8. Et risit Daniel : et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum, animadverte cujus vestigia sint hasc. 19. Et dixit rex :

Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

20. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quas ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam,

21. Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.

Page 1