Car un mal brulant, etc. Vulg., mes
LIBER PSALMORUAI.
per me. 6. Putruerunt et corruptas sunt cicatrices meae, a facie insipientias meae, 7. Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem : tota die contristatus ingrediebar. 8. Ouoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus : et non est sanitas in carne mea. 9. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis : rugiebam agemitu cordis mei.
10. Domine, ante te omne desiderium meum : et gemitus meus a te non est absconditus. 11. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea : et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
•Job. 19, 12. *Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui juxta me erant, de longesteterunt: ij.et vim faciebant qui quasrebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates : et dolos tota die meditabantur. 14. Ego autem tamquam surdus non audiebam : et sicut mutus non aperiens os suum. 15. Et factus sum sicut homo non audiens :
et non habens in ore suo redargutiones.
16. Quoniam in te Domine speravi : tu exaudies me Domine Deus
meus. 17. Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei : et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. 1 8. Quoniam ego in flagella paratus surn : et dolor meus in conspectu meo semper.
19. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo : et cogitabo pro peccato meo. 20, Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique, 21, ^Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi : quoniam sequebar bonitatem.
22. Ne derelinquas me Domine Deus meus : ne discesseris a me.