‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 202 sur 941 · Psalmus David · texte numérisé non relu

Psalmus David

Cum esset in deserto Idumasa^.

(i Re^. 22, 5.)

EUS Deus meus ad te de luce vigilo. "Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea, 3, In terra deserta, et invia, et inaquosa :

sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. 4, Quoniam melior est misericordia tua super vitas : labia mea laudabunt te. 5. Sic benedicam te in vita mea : et in nomine tuo levabo manus meas. 6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea : et labiis exsultationis laudabit os meum.

7. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis medi tabor in te : 8. quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exsultabo, 9. adhassit anima mea post te :

me suscepit dextera tua. 10. Ipsi vero in vanum quassierunt animam meam, introibunt in inferiora terras : II. tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. 12. Rex vero lastabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est OS loquentium iniqua.

"Supra 41,

Page 1