Mei autem pene moti sunt pedes : pene effusi
sunt gressus mei. 3. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4. Quia non est respectus morti eorum : et firmamentum in plaga eorum. 5- In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur : 6, ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. 7. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : transierunt in affectum cordis. 8. Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam : iniquitatem in excelso locuti sunt. 9, Posuerunt in coelum os suum : et lingua eorum transivit in terra.
10. Ideo convertetur populus meus hie : et dies pleni invenientur in eis. 11. Et dixerunt : Ouomodo scit Deus, et si est scientia in excelso.'* 12. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sasculo, obtinuerunt divitias. 13. Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: 14. et
fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. 15. Si dicebam :
Narrabo sic : ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16. Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me : 17. donee intrem in Sanctuarium Dei :
et intelligam in novissimis eorum.
18. Verumtamen propter dolos posuisti eis : dejecisti eos dum allevarentur. 1 9. Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam. 20. Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21. Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt : 11. et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. aj.Ut jumentum factus sum apud te : et ego semper tecum. 24. Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. 25. Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram.^ 26. Defecit caro mea, et cor meum : Deus cordis mei, et pars mea Deus in a^ternum. 27. Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt :
perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28. Mihi autem adhserere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem