NUN
105. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
106. Juravi, et statui custodire judicia justitias tua?. 107. Humiliatus sum usquequaque Domine : vivifica me secundum verbum tuum.
108. Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine : et judicia tua doce me. 109. Anima mea in manibus meis semper : et legem tuam non sum oblitus. 1 10. Posuerunt peccatores laqueum mihi : et de mandatis tuis non erravi. 1 1 1. Hereditate acquisivi testimonia tua in asternum : quia exsultatio cordis mei sunt. 1 1 2. Inclinavi cor meum ad faciendasjustificationestuasin asternum, propter retributionem.
SAMECH.
113. Iniquos odio habui : et legem tuam dilexi. 114. Adjutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi. 115. Declinate
a me maligni : et scrutabor mandata Dei mei. 1 16. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam : et non confundas me ab exspectatione mea.
117. Adjuva me, et salvus ero : et meditabor in justificationibus tuis semper. 118. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis : quia injusta cogitatio eorum. 1 19. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terras : ideo dilexi testimonia tua.
120. Confige timore tuo carnes meas : a judiciis enim tuis timui.