Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis
— :i:— CAPUT VIII. — *—
Sapientia ad siii amplexum invitat, se quoque multis modis commendat, quodque sit Deo coieterna, cum ipso cund\a componens : quam qua^rentes, beati; spernentes vero, miseri tandem evadent.
UMQUID non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? 2. In summis, excelsisque verticibus
supra viam, in mediis semitis stans,
3. juxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens : 4. O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5. Intelligite parvuli astutiam, et insipientes animadvertite.
6. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum : et aperientur labia mea, ut recta praedicent. 7. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
8. Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. 9. Recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam. 10. Accipite disciplinam meam, et non pecuniam : doctrinam magis, quam aurum eligite.
1 1. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis : et omne desiderabile ei non potest comparari.
12. Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.