En desacco?-d, litt. ngitee, marchant en
LIBER ECCLESIASTICI. Cap. XXVI, 1—24.
— :i:— CAPUT XXVI. — :i:—
Proponit vicissim laudes bonae mulieris, et vituperia malx ac zelotyp;c : filia custodienda : tria timenda : duo contristantia, et duo periculosa.
ULIERIS bonae beatus vir : numerus enim annorum illius duplex. 2. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace impleblt. 3. Pars bona, mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis : 4. divitis autem, et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
5. A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit : 6. delaturam civitatis, et collectionem populi : 7. calumniam mendacem, super mortem, omnia gravia. 8. Dolor cordis et luctus, mulier zelotypa : 9. in muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans.
10. Sicut bourn jugum, quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem. 11. Mulier ebriosa ira magna : et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. 1 1. Fornicatio
mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. 13. ''In filia non avertente se, firma custodiam : ne inventa occasione utatur se. 14. Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit : 15. sicut viator sitiens, ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donee deficiat.
16. Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. 17. Disciplina illius datum Dei est : 18. mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animas. 19. Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. 20. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. 21. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bon« species in ornamentum domus ejus : 22. lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super astatem stabilem. 23. Columnas aureas super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. 24. Fundamenta asterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
" Infra 42,
divers sens. — Scorpion, dont la queue porte un dard recourbe, qui inocule un venin souvent mortel.